c. 1 r

1397 (1)

Ad laudem et gloriam Dei omnipotentis eiusque genitricis Marie Virginis ac beatissimi Eusebii martiris patris et defensoris civitatis Vercellarum et tocius celestis curie sine quibus nullum perfecte fundatur exordium. Qui civitatis istius predicte Vercellarum eiusque districtus tam nobile tabelionatus officium multis inconvenientibus, varietatibus et erroribus prostratum, enormitatibus dispersum in [uni]onem et sacrum collegium eius immensa bonitate reduxit et ad honorem et statum illustrissimi principis et excellentissimi domini nostri domini ducis Mediolani et cetera, Papie ac Virtutum comitis necnon rei publice conservationem civitatis predicte et ad ipsis erroribus obviandum ac indemnitati ipsius rei publice providendum, est liber iste membraneus sive matricula compilatus, in quo tabeliones omnes sive notarii volentes instrumenta conficere et quevis alia omnia acta publica exercere in signum fidelis tabelionis et persone publice signa sua sive testus cum subscripcione facta ac signata manu propria notaverunt, tempore spectabilis et generosi militis domini Iohannis de Pusterla civitatis predicte ac eius districtus honorabilis potestatis, existente ipsius domini ·· potestatis vicario egregio et famoso legum doctore domino Augustino de Ozula de Papia, qui pro statu bono dicte civitatis dictum collegium adunavit et ipsius exititit adinventor sub anno a nativitate domini nostri Iesu Christi millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, quinta indictione.


1397 giugno 2

(ST) (2) Ego Ricardus de Tizionibus, filius domini Iohannis de Tizionibus, civis Vercellensis imperiali auctoritate notarius publicus Vercellensis, habitans Vercellis in vicinea seu parrochia ecclesie Sancti Iuliani, milleximo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die secundo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabellionatus officii consuetum apposui.


1397 giugno 2

(ST) (3) Ego Melchior, filius domini Dominici de Advocatis de Quinto, publicus imperiali auctoritate notarius ac civis et notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia Sancti Bernardi, millesimo trecentessimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die secundo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii consuetum apposui.


1397 giugno 2

(ST) (4) Ego Augustinus de Maliono, natus quondam ser Petri Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius civis Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Iacobi, intravi collegium sub anno Domini millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, die secundo mensis iunii et signum meum manu mea propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi augendo meo tabelionatus et notarie signo seu cirograffo consueto.

(1) Nel testo questa data è ripetuta due volte da due diverse mani.
(2) A fianco del segno di tabellionato:
“XXVIII clausit”.
(3) A fianco del segno di tabellionato:
“MCCCC obiit”.
(4) A fianco del segno di tabellionato
“MCCCC°V, de mense octubris decessit”.

Liber Matriculae
Scrineum