c.1 v

1397 giugno 2

(ST) (1) Ego Petrus de Lerea, filius quondam domini Bartholomei, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in civitate Vercellarum in vicinia sive parochia Maioris eclesie Sancte Marie, milleximo trecenteximo nonageximo septimo, indicione quinta, die secundo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii consuetum apposui.


1397 giugno 2

(ST) (2) Ego Luchinus de la Serrata, filius quondam Bartolomei de la Serrata notarii et civis Vercellensis, imperiali auctoritate notarius publicus Vercellensis, habitans Vercellis in vicinea seu parrochia eclesie Sancti Laurentii, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, die secondo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus offitii apposui consuetum.


1397 giugno 2

(ST) (3) Ego Guillelmus de Lonate de Novaria, filius quondam Ubertelli, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius publicus Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia sive parrochia ecclesie Sancti Salvatoris, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, quinta indictione, intravi dictum collegium notariorum comunis Vercellarum die secundo mensis iunii et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii tabelionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1397 giugno 2

(ST) (4) Ego Iohannes de Pectenatis, filius quondam domini Thomeni de Pectenatis, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius (publicus) Vercellensis, habitans Vercellis in parrochia ecclesie Sancti Donati, millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, quinta inditione, intravi dictum collegium notariorum comunis Vercellarum die secundo mensis iunii et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsy signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "MCCCLXXXXVIII, die XXVIIII° ianuarii decessit dictus Perrinus".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Millesimo CCCCXXX, die VII septembris vita que cum gemitum tenuam evanuit auras et ad predesti <cosė> loca perressit celerique volatu. P(...)".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "MCCCCXXXX, die quarto mensis ianuarii decessit dictus Guillelmus".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Anno milleno quadringentenoque sexto migravit hic scriba fugatus a patria. P(...)".

Liber Matriculae
Scrineum