c. 2 r

1397 giugno 2

(ST) (1) Ego Andreynus de Pectenatis, filius quondam domini Bartholamei de Pectenatis notarii et civis Vercellensis, imperiali auctoritate notarius publicus Vercellensis, habitans Vercellis in vicinea Sancte Marie Maioris Vercellensis, millesimo triccentesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, die secundo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1397 giugno 2

(ST) (2) Ego Bartholomeus de Candea, filius condam Nicolelli notarii et civis Vercellensis, imperiali auctoritate notarius publicus, habitans Vercellis in vicinia sive parrochia Sancti Thome millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, die secundo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii aposui consuetum.


1397 giugno 2

(ST) (3) Ego Lafranchinus de Bordignana publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, filius quondam magistri Iacobi, habitans Vercellis in vicinia Sancti Eusebii, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, die secundo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus offitii apposui consuetum.


1397 giugno 2

(ST) (4) Ego Eusebius de Lerea, filius quondam domini Bartholomei, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia Santi Petri, milleximo tricenteximo nonageximo septimo, indictione quinta, die secundo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsy signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "MCCCCVIIII° obit Andrinus <così>".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Obit anno MCCCC°II".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "MCCCC obiit".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "MCCCCXXXVIII, die XIIII° mensis octubris diem suum clausit extremum in gloriam Dey Patris amen".

Liber Matriculae
Scrineum