c. 6 v

1397 giugno 7

(ST) (1) Ego Iohannes de Prahello, filius quondam Iacobi de Prahello de Lexona, publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in loco Lexone districtus Vercellarum, millesimo tricenteximo nonogeximo septimo, indicione quinta, die septimo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1397 giugno 8

(ST) (2) Ego Nicolinus de Ranzo, filius quondam Francisci, imperiali auctoritate notarius publicus Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia seu parrochia ecclesie Sancti Stephani de monasterio, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die octavo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1397 giugno 8

(ST) (3) Ego Stephanus de Bondonis, filius Ugutionis, imperiali auctoritate notarius publicus Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia sive parochia ecclesie Sancti Stephani de monasterio, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die octavo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.


1397 giugno 8

(ST) (4) Ego Ubertinus Bertallinus, filius quondam Iohannis, imperiali autoritate notarius publicus Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia sive parrochia ecclesie Sancti Stephani de monasterio, millesimo trigentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die octavo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuectum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit et diem suum clausit extremum".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "mccccvii decessit".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Millesimo cccc°xlvii, die xxx° mensis octubris decessit".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "mcccc de mense iunii decessit".

Liber Matriculae
Scrineum