c. 7 r

1397 giugno 8

(ST) (1) Ego Georgius de Cochorellis, filius quondam Laurencii, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia sive parrochia Sancti Laurencii, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die octavo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum tabelionatus (2) officii apposui consuetum.


1397 giugno 8

(ST) (3) Ego Iacobus de Cocorellis, fillius domini Aycardini, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia sive parochia Sancti Michaellis, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die octavo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus oficii apposui consuetum.


1397 giugno 8

(ST) (4) Ego Iacobus de Alzatis, filius quondam domini Sandrini, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinencia sive parochia Sancti Michaelis, millessimo trincentessimo nonagessimo septimo, inditione quinta, die octavo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabellionatus officii appossui consuetum.


1397 giugno 9

(ST) (5) Ego Ludovicus de Ulmo de Vercellis, filius Philiponi notarii, Vercellensis publicus imperiali autoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia sive parrochia Sancti Thome, millesimo tricetesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die nono mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matricula me subscripsi signumque meum tabelionatus officii appossui consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit anno mcccc° octavo, die xviiii° mensis ianuarii".
(2) Nel testo "tabelionis".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "mccccxxxiiii°, de mense decembris diem suum clausit extremum".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo".
(5) A fianco del segno di tabellionato: "mccccxv, die xxv iulii diem suum clausit extremum. B(...) s(acrista)": lo scioglimento dell´abbreviazione per troncamento "s." è congetturale.

Liber Matriculae
Scrineum