c. 8 r

1397 giugno 9

(ST) (1) Ego Dominicus de Ghigalotis, filius quondam domini Francisci de Ghigalotis iurisperiti, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia sive parrochia Sancti Thome, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, die nono mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presente notariorum matricula me subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum (2).


1397 giugno 9

(ST) (3) Ego Iacobus de Castro Arborii, filius quondam domini Petri, habitator Gatinarie diocesis Vercellensis publicus imperiali autoritate notarius, millesimo tricentessimo nonagessimo septimo, indictione quinta, die nono mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matricula me subscripsi signumque meum tabelionatus officii appossui consuetum.


1397 giugno 9

(ST) (4) Ego Iohannes de Cervetis, filius Ubertini de Cervetis de Gatinaria diocesis Vercellensis, publicus imperiali autoritate notarius mileximo tricenteximo nonogeximo septimo, indictione quinta, die nono mensis iunii intravi colegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matricula me subscripsi et signum meum tabelionatus oficii appoxui consuetum.


1397 giugno 9

(ST) Ego Guillelmus de Putheo, filius condam Iohanoti de Ponderano notarii, publicus imperialy actoritate notarius Vercellensis dyocesis et districtualis civitatis Vercellarum millesimo trecentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die nono mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presente notariorum matricula me subscripsi signumque meum tabelionatus officii consuetum aposui.


1397 giugno 9

(ST) (5) Ego Centorius de Cagnoliis, filius quondam domini Manfredii, habitans in vicinia Sancti Laurencii, publicus imperiali autoritate notarius milleximo tricentessimo nonogessimo septimo, die nono mensis iunii intravi colegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presente notariorum matricula me subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "mcccc <segue un "primus" cancellato con un tratto di penna> decessit".
(2) Sul margine destro, a fianco della sottoscrizione: "mcccc, de mense augusti decessit".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(5) Sul margine sinistro, a fianco della sottoscrizione: "mccclxxxxviii, indicione sexta, die xxii mensis maii emigravit Centorius de Cagnoliis. (S) Ego Petrus de Bonfiliis notarius suprascripti collegi subscripsii".

Liber Matriculae
Scrineum