c. 8 v

1397 giugno 9

(ST) (1) Ego Symon de Freapanis, filius quondam domini Bonisegnoris, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in civitate Vercellarum in vicinia seu parochia ecclesie Sancti Iuliani, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die nono mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum in testimonium premissorum.


1397 giugno 12

(ST) (2) Ego Dondinus de Cremona de Vercellis, filius quondam domini Iohannis, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in civitate Vercellarum in vicinia seu parrochia Sancte Marie Maioris, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die duodecimo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.


1397 giugno 12

(ST) (3) Ego Thesaurus de Guidalardis, filius quondam domini Gualini de Guidalardis, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in civitate Vercellarum in vicinia sive parochia ecclesie Sancti Iuliani, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die duodecimo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum in testimonium premissorum.


1397 giugno 12

(ST) Ego Georgius Varonus de Pondrano, filius quondam domini Iacobi, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in Ponderano diocesis Vercellensis, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die duodecimo mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "mccccxiiiior migravit hic scriba fugatus a patria".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Fama velox, que falsa veris accumulat, aures meas pertulit quod hic scriba in remotis in tenuas evanuit auras. P(...)".
(3) A fianco del segno di tabellionato "mccccxxxiii, die xxiii iunii decessit".

Liber Matriculae
Scrineum