c. 9 r

1397 giugno 14

(ST) (1) Ego Iohanninus de Arborio, filius quondam domini Antonii, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in Arborio districtus Vercellarum, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die decimoquarto mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.


1397 giugno 19

(ST) Ego Petrus Testa de Zublena, filius Iacobini, Vercellensis diocesis publicus imperiali actoritate notarius, habitens in Zublena districtus Vercellarum, m°ccclxxxxvii, indicione quinta, die decimonono mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria in presenti notariorum matriculla scripssi signumque meum tabelionatus officii appossui consuetum.


1397 giugno 21

(ST) Ego Ugetus de Boscho de Saluzolia, natus Antoni, Vercellensis diocesis publicus imperiali autoritate notarius, habitans in Saluzolia districtus Vercellarum, millesimo ccc° nonagesimo septimo, indicione quinta, die vigesimo primo mensis iunii intravi colegium notariorum comunis Vercellarum et manu propria impresenti notariorum matrichula scripssi signumque meum tabelionatus officii apposuy cunsuetum.


1397 giugno 21

(ST) (2 Ego Iohannes de Beamontis de Carixio, natus condam domini Danii, habitans Vercellis in vicinia ecclesie Sancti Donati, publicus auctoritate imperiali notarius Vercellensis collegium notariorum civitatis Vercellarum anno currente millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indictione quinta, die vigesimo secundo mensis iunii intravi et in hac matricula ipsius collegii manu propria me subscripssi cum aponitione soliti signi mei.

[1] A fianco del segno di tabellionato: "mccclxxxxvii, indictione quinta, die *** mensis septembris decessit suprascriptus Johanninus. (ST) Petrus de Bonfiliis <nellŽinterlineo, di altra mano, "mortuus"> notarius collegi subscripsit".
[2] A fianco del segno di tabellionato: "In tenuas evanuit auras mccccxii°, indictione v, de mensse marcii. P(...)".

Liber Matriculae
Scrineum