c. 9 v

1397 giugno 23

(ST) (1) Ego Petrus de Arborio habitator Lente (2), natus quondam domini Iacobi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis colegium notariorum civitatis Vercellarum anno currente millesimo tricentessimo nonagessimo septimo, indicione quinta, die vigessimo tercio mensis iunii intravi et in hac matricula ipsius colegii manu propria me subscripssi cum appositione soliti signi mei in testimonium veritatis.


1397 giugno 23

(ST) (3) Ego Guillelminus de Sandiliano, filius domini Facii, habitans Sandiliani districtus Vercellarum, publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis collegium notariorum comunis Vercellarum intravi anno Domini currente millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die vigesimo tercio mensis iunii et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1397 giugno 23

(ST) (4) Ego Iacobus Pectus, natus quondam Georgii, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius habitansque Vercellis in vicinia ecclesie Sancti Laurencii, millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die vigesimo tercio mensis iunii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque tabellionatus officii appossui consuetum.


1397 giugno 23

(ST) (5) Ego Iohannes de Flore de Trivero notarius publicus imperiali autoritate, habitans in Trivero districtus Vercellarum, colegium notariorum comunis Vercellarum intravi anno Domini currente millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die vigesimo tercio menssis iunii et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus oficii apposui consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(2) Segue "dominus" cancellato con un tratto di penna.
(3) A fianco del segno di tabellionato: "mcccc, de mense iulii decessit".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Nonadecima die mensis agusti m°ccccxiii diem suum clausit extremum. B(...) V(...)".
(5) A fianco del segno di tabellionato: "mo***, die *** decessit".

Liber Matriculae
Scrineum