c. 10 v

1397 giugno 30

(ST) (1) Ego Antonius Traffus Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius de vicinia Sancti Laurentii de Vercellis, filius quondam domini Vialini, intravi collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum sub anno Domini nostri Iesu Christi millesimo tricentesimo nonagesimo septimo, indicione quinta, die ultimo mensis iunii et mea manu propria me in hac matricula scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum et me subscripsi.


1397 giugno 30

(ST) (2) Ego Stephanus de Advocatis de Colobiano, filius domini Iohannis, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans (3) in castro ville Colobiani districtus (4) Vercellarum, millesimo tricentessimo nonagessimo septimo, indicione quinta, die ultimo mensis iunii collegium notariorum comunis Vercellarum intravi et in presenti noctariorum (5) matricula propria manu me subscripsi (6) signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1397 giugno 30

(ST) (7) Ego Petrus de Ast Vercellensis publichus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia Sancti Stephani de monesterio, filius condam Philipi de Ast, intravi colegium dicte civitatis Vercellarum sub anno Domini mccclxxxxvii, indicione quinta, die ultimo mensis iunii et me manu propria in hac matricula scripsi signumque meum tabelionatus (8) officii apposui consuetum et me subscripsi.


1397 ottobre 6

(ST) (9) Ego Bartholomeus Galer, filius condam Antonii dicti Plebani de Tolegno, habitator Bugelle publicus imperiali auctoritate notarius intravi colegium civitatis Vercellarum sub anno currente mccclxxxxvii, indictione quinta, die sexta mensis octobris et me manu propria in hac matricula scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum et me subscripsi.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Die martis xxviiii° mensis iunii mccccxxxii decessit suprascriptus Antonius Traffus notarius dicti collegii".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit anno m°ccccxxxi".
(3) Nel testo "habitens".
(4) Nel testo "distructus".
(5) Nel testo "noctoriorum".
(6) Nel testo "subscsripsi".
(7) A fianco del segno di tabellionato: "m°cccc°x, die quarto ianuarii decessit".
(8) Nel testo "tabilionatus".
(9) A fianco del segno di tabellionato: "Diem suum <nel testo "sum"> clausit extremum m°cccc°xvi, de mense ***".

Liber Matriculae
Scrineum