c. 11 r

1398 luglio 10

(ST) (1) Ego Dominichus de Raspis, filius Perini, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, <habitans in> vicinia Sancti Thome, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno currente mccclxxxxviii, inditione sexta, die decimo mensis iullii et me et mea manu propria me in hac matricula scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum et me subscripsi.


1398 agosto 1

(ST) (2) Ego Francischinus, filius magistri Iacobini de domino Tholomeo de Cruxinallo, habitans Cossati districtus Vercellarum, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno currente m°ccclxxxxviii, indictione vi, die primo mensis augusti et me mea manu propria me in hac matricula scripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum et me subscripsi.


1398 agosto 2

(ST) (3) Ego Ubertinus de Lebaldis, filius Bozii sartoris de Messerano districtus Vercellarum, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno currente m°ccclxxxxviii, indicione sexta, die secundo menssis agusti et me mea manu propria in hac matricula scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum et me subscripsi.


1398 agosto 5

(ST) (4) Ego Albertinus de Perrotus de Cozola, filius condam Milani de Cozola districtus Vercellarum, intravi colegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno currente m°ccclxxxxviii, indicione sexta, die quinto mensis augusti et me mea manu propia in hac matricula scripssi signum meum tabelionatus officii apposui cunsuetum et me subscripsi.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "mcccc° primo decessit et protocholla sua sunt penes Bartholomeus condam domini Petri de Advocatis de Dadono".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "m°ccccxxxv decessit".

Liber Matriculae
Scrineum