c.11 v

1398 agosto 23

(ST) Ego Bartolomeus, filius Bozii de Horomezano de Moxo, publicus imperiali autoritate notarius intravi collegium civitatis Vercellarum sub anno currente millesimo tricentesimo nonagesimo octavo, indicione sexta, die vigesimo tercio mensis augusti et me manu propria in hac matricula scripsi (1) signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum et ideo me subscripsi (2).


1398 dicembre 14

(ST) (3) Ego Petrus de Silvestro, filius condam Ambroxi, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans (4) Vercellis in vicinia ecclesie Sancti Stephani de civitate, millesimo tricentessimo nonageximo octavo, sexta indicione, die xiiiior mensis decenbris colegium notariorum civitatis Vercellarum intravi et in presenti matriculla propria manu me subscripsi signumque meum tabellionatus officii appoxui cunsuetum.


1399 gennaio 8

(ST) (5) Ego Ludovicus (6) de Tizionibus, filius domini Iohannis de Tizionibus, civis Vercellarum publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia ecclesie Sancti Iuliani, millesimo tricentesimo nonagesimo nono, septima indicione, die viii mensis ianuarii collegium notariorum civitatis Vercellarum intravi et in presenti matricula propria manu me scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1399 aprile 12

(ST) Ego Iohannes, filius condam Guideti de Testis de Zullena (7), publicus imperiali autoritate notarius, habitans in dicta terra Zullene, m°ccclxxxxviiii°, indicione vii, die xii mensis aprilis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum et in presenti matricula propria manu me subscripsi signumque meum tabelionatus officii consuetum apposui.


1399 giugno 6

(ST) Ego Bertholinus, filius quondam domini Iacobi de Bulgaro districtus Vercellarum, publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis, habitans in dicto loco Bulgarii, Mccclxxxxviiiior, indicione vii, die vi mensis iunii intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum et in presenti matrichula propria manu (8) me subscripsi signumque meum tabelionatus officii consuetum apposui.

(1) Nel testo "scripsci".
(2) Nel testo "subscripsci".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit m°ccccoxvi, de mense ***".
(4) Nel testo "habitens".
(5) A fianco del segno di tabellionato: "mccccxl, die *** decessit".
(6) Segue "filius" cancellato con un tratto di penna.
(7) Nel testo, per errore, "Zullna".
(8) Segue un "ss" tagliato, abbreviazione per "scripsi", cancellato da un tratto di penna.

Liber Matriculae
Scrineum