c.12 r

1399 giugno 6

(ST) (1) Ego Heustachius, filius Antonii de Badalocho, civis Vercellarum publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in parochia ecclesie Sancti Andree, millesimo tricentessimo nonagessimo nono, die sesto mensis iunii intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum et in presenti matricula propria manu me scripsi signumque meum tabelionatus officii aposui cumsuetum.


1399 giugno 28

(ST) (2) Ego Bartholameus, filius Iohannis de Scotis civis et notarii civitatis Vercellarum et de collegio notariorum dicte civitatis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia Sancti Andree (3), millesimo tricentesimo nonagesimo nono, indicione septima, die vigesimo octavo mensis iunii collegium notariorum civitatis Vercellarum intravi et in presenti matricula propria manu me scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1399 giugno 28

(ST) (4) Ego Berdicinus de Pectenatis, filius domini Martini de Pectenatis, civis Vercellarum publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia Sancti Donati, millesimo tricentessimo nonagessimo nono, indicione septima, die vigessimo octavo mensis iunii collegium notariorum civitatis Vercellarum intravi et in presenti matricula propria manu me scripsi signumque meum tabelionatus officii appossui consuetum.


1399 novembre 14

(ST) (5) Ego Guidetus de Guala de Mulegio, filius condam Iohannis de Guala de Mulegio notarii civitatis Vercellarum et de colegio notariorum dicte civitatis, publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis, habitans (6) in civitate Vercellarum in vicinia Sancti Michaellis, millesimo ccclxxxxviiii°, indicione septima, die xiiii° mensis novembris colegium notariorum civitatis predicte intravi et in presenti matricula propria manu scripsi signumque meum tabelionatus oficii apposui consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit M°ccccxvii de mense <così nel testo>".
(3) Nel testo "Andre".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(5) A fianco del segno di tabellionato: "Dece<s>sit".
(6) Nel testo "habitens".

Liber Matriculae
Scrineum