c. 12 v

1399 novembre 16

(ST) (1) Ego Antonius de Mommezano, filius condam Bozii de Messerano, publicus inperiali auctoritate notarius, habitans in terra Messerani iurisdictionis comunis Vercellarum, millesimo tercentessimo nonagessimo nono, indictione septima, die dominico sestodecimo mensis novembris intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii appossui consuetum.


1399 novembre 21

(ST) (2) Ego Martinus Bunna de Montebercardo publicus imperiali autoritate notarius, habitans (3) Castellengi, mccclxxxxviiii, indicione viia, die xxi° mensis novembris intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1399 novembre 22

(ST) (4) Ego Iohannes de Castro, filius quondam domini Gaspardi de Castro Arborii, publicus imperiali autoritate notarius, habitans in Arborio, m°cccolxxxxviiii°, indicione viia, die xxii mensis novembris intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matrichula subscripsi signumque [meum] tabellionatus officii appossui consuectum.


1498 dicembre 12

(ST) Ego Bartolomeus de Mortario, filius quondam domini Thome, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis habitatorque civitatis Vercellarum in vicinia Sancti Donati et civis Vercellarum, millesimo quadrigentessimo nonagessimo octavo, inditione prima, die duodecimo mensis decembris intravi comittivam et laudabile consorcium huius alme societatis collegi notariorum comunis Vercellarum et me manu propria in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.


1404 gennaio 5

(ST) Ego Ludovicus, filius condam nobilis Henrioti de Advocatis Quarene et Cereti ac ex condominis eorundem locorum habitatorque civitatis Vercellarum in vicinia Sancti Donati, publicus imperiali auctoritate notarius, ut supra idem Ludovicus (5), collegium notariorum comunis Vercellarum intravi de anno millesimo quadrigentesimo quarto, indicione duodecima, die vero quinta mensis ianuarii, hora terciarum vel circha et me manu propria in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui (6) consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(3) Nel testo "habitens".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(5) "publicus ...notarius" aggiunto in forma di postilla, con la precisazione "ut supra idem Ludovicus".
(6) Nel testo "appsui".

Liber Matriculae
Scrineum