c. 13 r

1399 dicembre 21

(ST) (1) Ego Ioha<n>nes Bocardus, filius Symonis de Bocardis ac imperiali auctoritate notarius publicus habitatorque civitatis Vercellarum in vicinia Sancti Bernardi in contracta testorum et civis Vercellarum, milleximo tricenteximo nonageximo nono, indicione septima, die vigeximo primo decembris intravi comitivam et laudabile consortium huius alme societatis collegii notariorum comunis Vercellarum, et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.


1400 gennaio 1

(ST) (2) Ego Iacobinus de Guambellis, filius quondam magistri Antonii de Guambellis de Cabaliaca gramatice professoris in civitate Vercellarum, imperiali autoritate notarius publicus habitatorque civitatis Vercellarum in vicinia Sancti Laurencii et civis eiusdem civitatis, m°cccc°, indicione octava, die primo ianuarii intravi in comitiva huius collegii notariorum comunis Vercellarum, et me propria manu in hac notariorum matricula subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.


1400 gennaio 1

(ST) (3) Ego Antonius de Ulmo de Vercellis, filius Philiponi de Ulmo de Vercellis ac publicus imperiali auctoritate notarius habitatorque civitatis Vercellarum in vicinia Sancti Thome, m°cccc°, indictione octava, die primo ianuarii intravi comitivam huius collegii notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in hac notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1400 marzo 13

(ST) (4) Ego Rufinus de Palestro, filius condam Iacobi de Zorzio de Palestro dicti Penatori, districtus Vercellarum ac publicus imperiali auctoritate notarius, m°cccc°, indicione octava, die xiii mensis marcii intravi comitivam huius collegii notariorum civitatis Vercellarum et me propria manu in hac notariorum matricula scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1400 marzo 21

(ST) (5) Ego Eusebius de Alzatis, filius quondam domini Petri, civis Vercellensis ac publicus imperiali autoritate notarius, millesimo quadringentessimo, indicione octava, die vigessimo primo mensis marcii intravi comitivam huius collegii notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in hac notariorum matricula subscripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit mccccii".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit anno m°ccccxxxi, die viii augusti".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Spiritum tradidit <"tradidit" aggiunto sopra il rigo> altissimo mccccxi°, indicione iiiia. P(...)".
(5) Sopra il segno di tabellionato: "mccccxliii, die secundo iulii decessit".

Liber Matriculae
Scrineum