c. 13 v

1400 marzo 13

(ST) (1) Ego Stephanus de Palestro, filius domini Teodori (2) ex nobilibus de Palestro distri<c>tus Vercelarum ac publicus imperiali autoritate notarius, mcccc°, indicione o<c>tava, die xiii mensis (3) marci intravi comitivam huius colegii notariorum civitatis Vercelarum et me propria manu in hac notariorum matricula scripsi (4) signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1401 gennaio 10

(ST) (5) Ego Iohanes Galfionus, filius Antoni de Triverio districtus (6) Vercellarum ac publicus imperialii auctoritate notarius, mcccci, indicione nona, die decimo mensis ianuarii intravi comitivam huius collegii notariorum civitatis Vercellarum et me propria manu in hac notariorum matricula scripssii signumque meum tabelionatus officii appossui consuetum.


1400 gennaio 10

(ST) (7) Ego Iohannes de Olcenengo, filius quondam Henrici Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius vicinie sive parrochie Sancti Laurencii de Vercellis, mcccc°, indictione octava, die decimo ianuarii mensis intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me in hac matricula manu propria scripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.


1401 settembre 15

(ST) Ego Bartolomeus de Guala de Bedulio, filius Antonii, publicus imperiali auctoritate notarius, millesimo quadrigentesimo primo, indicione nona, die quintodecimo mensis septenbris, hora octave intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me in hac matricula manu propria scripsi signumque meum tabellionatus officii apposui consuetum.


1402 gennaio 12

(ST) (8) Ego Philipus de Vassallis, filius quondam domini Martini de Vassallis legum doctoris, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius vicinie seu parochie ecclesie Sancti Iacobi de Vercellis, millesimo quadringentesimo secundo, indicione decima, die duodecimo mensis ianuarii intravi colegium notariorum comunis Vercellarum et me in hac matricula manu propria scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.

(1) Sopra il segno di tabellionato: "m°cccclxvii, die xxii iulii diem suum clausit extremum".
(2) Nel testo "Teodri".
(3) Nel testo "mansis".
(4) Nel testo "scrisci".
(5) Sopra il segno di tabellionato una scritta svanita.
(6) Nel testo "distructus".
(7) Sotto il segno di tabellionato: "mcccc°xxiii, indicione prima, die tercio mensis marcii spiritum tradidit altissimo".
(8) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".

Liber Matriculae
Scrineum