c. 14 v

1403 febbraio 6

(ST) (1) Ego Paxinus de Cremona, filius condam domini Iohannis de Picenardis de Cremona, civis Vercellensis, habitator in vicinia ecclesie Sancte Marie Maioris de Vercellis, millesimo quandrigentessimo tercio, undecima indicione, die sexto mensis februarii, hora vesperarum intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me in ac matricula propria manu scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1403 aprile 21

(ST) Ego Antonius Balma, filius Gu<i>llelmi Balme de Temerio, publicus autoritate notarius, millesimo quatuorcentessimo tercio, inditione XI, die XXI mensis aprilis, hora vesperarum intravi collegium notariorum (2) comunis Vercellarum et me in hac matrichula manu propria scripsi signumque meum tabilionatus officii apposui consuetum.


1404 gennaio 8

(ST) (3) Ego Iohannes de Vassallis, filius quondam eggregii legum dotoris Vercellensis domini Martini de Vassallis, habitator civitatis Vercellarum in vicinea Sancti Iacobi de Albareto, milesimo quandringentesimo quarto, indicione duodecima, die octavo mensis ianuarii, hora vesperarum intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me in hac matricula manu propria scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum.


1404 gennaio 8

(ST) (4) Ego Danius de Beamontis de Carixio, filius Iohannis, habitator civitatis Vercellarum vicinie Sancti Donati, anno currente (5) millesimo quadringentesimo quarto, indicione duodecima, in die octavo mensis ianuarii intravi collegium et societatem notariorum civitatis Vercellarum et in hac matricula propria manu me subscripsi cum apposicione soliti signi mei.


1488 *** ***

(ST) Ego Iohannes Andreas de Guidelardis de Verono, genitus condam nobilis et egregii domini Iohannis Iacobi, publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancte Marie, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini millesimo quatercentesimo octuagessimo octavo, indicione sexta, die *** (6) et ideo hic me manu propria in presenti notariorum matriculla subscripsi cum soliti signi mei tabelionatus apposicione in fidem veri<ta>tis omnium premissorum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(2) "notariorum" scritto nell'interlineo.
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Spiritum tradidit altissimo anno mccccxiiiior, die sexto decimo augusti. B(...)".
(5) Nel testo "currante".
(6) Spazio bianco di circa 5 cm.

Liber Matriculae
Scrineum