c.15 r

1405 dicembre 8

(ST) (1) Ego Petrus de Cervetis (2), filius condam (3) Guideti de Gatinaria, publicus auctoritate notarius, millesimo quatuorcentesimo quinto, inditione tridecima, die martis octavo mensis decembris, hora post vesperos intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me in hac matricula manu propria scripsi signumque meum tabelionatus (4) officii apposui consuetum.


1408 maggio 26

(ST) Ego Antonius de Rippis, filius quondam Angelini de Rippis de P<er>tengo, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia Sancte Marie, sub anno currente millesimo quadrigentesimo octavo, indicione prima, die XXVI° mensis maii, hora vesperarum intravi collegium notariorum civitatis predicte et me in presenti matricula notariorum dicti collegii propria manu scripsi signumque meum tabelionatus officii apposui consuetum in testimonium veritatis.


1409 gennaio 13

(ST) (5) Ego Iacobus de Maliono, natus quondam Augustini, publicus imperiali autoritate notarius ac civis Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Iacobi, intravi collegium sub anno Domini millesimo quadrigentessimo nono, indictione secunda, die XIII mensis ianuarii et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirografo consueto et cetera.


1410 novembre 20

(ST) (6) Ego Bonusiohannes de Pectenatis civis Vercellensis, natus quondam alterius Boniiohannis, habitans in vicinia Sancti Donati, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quadringentessimo decimo, indictione tercia, die vigessimo mensis novembris et signum meum manu propria mea in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et (7) notarie signo seu cirografo consueto et cetera.


1410 novembre 20

(ST) (8) Ego Bullinus de Bullis civis Vercellensis (9), natus quondam Lorancini de Bullis, habitantis in vicinia Sancti Iuliani, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quadringentessimo decimo, indictione tertia, die vigessimo mensis novembris et signum meum manu propria me in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus notarie signo seu cirografo consueto et cetera.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(2) Oppure "Cernetis".
(3) Nel testo "condem".
(4) Nel testo "tabilionatus".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxx".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit die tercio mensis septembris mccccxxxv".
(7) "et" aggiunto nell´interlineo.
(8) Sotto il segno di tabellionato: "mccccxlviii, die xxviiiio decembris diem suum dictus Bullinus clausit extremum".
(9) Nel testo "Vercellansis".

Liber Matriculae
Scrineum