c. 15 v

1411 settembre 3

(ST) (1) Ego Antonius de Centoriis civis Vercellensis, natus quondam Dominici de Centoriis, habitans in vicinea Sancti Iuliani, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quadringentessimo undecimo, indicione quarta, die tertia mensis septembris et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirografo consueto et cetera.


1412 febbraio 29

(ST) (2) Ego Balteser de Leria civis Vercellensis, filius condam Petri de Leria, habitans in vicinia Sancte Marie, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno domini m°ccccxii, indicione quinta, die xxviiii° mensis februarii et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirografo cunsueto.


1413 gennaio 31

(ST) (3) Ego Bartholomeus de Ranzo civis Vercellensis, natus Rogleri de Ranzo, habitans in vicinia Sancti Laurentii, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quadringentessimo terciodecimo, inditione sexta, die ultimo mensis ianuarii et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirografo cunsueto.


1413 gennaio 31

(ST) (4) Ego Henriotus de Moxo civis Vercellensis, natus condam (5) Bartoloni de Moxo, habitens (6) in vicinea Sancti Stefani de civitate, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo ccccxiii, indicione sexta, die ultimo mensis ianuarii et signum meum manu mea propria in presenti (7) notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo (8) seu cirografo cunsueto.


1416 maggio 19

(ST) (9) Ego Eusebius de Pectis civis Vercellarum, natus condam Iacobi de Pectis, habitans in vicinia Sancti Laurencii, publicus imperiali auctoritate notarius intravi colegium sub anno Domini millesimo quadringentessimo sextodecimo, indicione nona, die xviiii° mensis maii et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripssi et me subscripssi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirograffo cunsueto.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Millesimo ccccxxv, indicione iii, die penultimo mensis ianuarii obdormivit in Domino. P(...)".
(3) Sopra il segno di tabellionato: "Decessit".
(4) Sopra il segno di tabellionato, di mano notevolmente posteriore: "1413, ultimo ianuarii Enriotus de Moxo". Sotto il segno di tabellionato: "mcccclx, die primo octobris suum diem clausit extremum".
(5) Nel testo "condem".
(6) Nel testo "habitans".
(7) Nel testo "presanti".
(8) Nel testo "singno".
(9) Sopra il segno di tabellionato: "Decessit".

Liber Matriculae
Scrineum