c. 16 r

1417 agosto 21

(ST) (1) Ego Christoforus de Salamonibus civis Vercellensis, natus domini Nicolini de Salamonibus, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, Vercellensis publicus autoritate imperiali notarius intravi collegium sub anno Domini millessimo quatuorcentessimo decimo septimo, inditione decima, die xxi augusti et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirografo consueto.


1417 agosto 21

(ST) (2) Ego Laurencius de Coquorellis civis Vercellensis, filius quondam Georgii Coquorelle, habitans in vicinia Sancti Laurencii, publicus imperiali (3) autoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quatuorcentesimo decimo septimo, inditione decima, die vigesimo primo mensis augusti et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirographo consueto et cetera.


1417 settembre 10

(ST) (4) Ego Iacobus de Margaria civis Vercellensis, filius Antonii de Margaria, habitatoris vicinie Sancti Bernardi publicus imperiali autoritate notarius intravi collegium (5) notariorum comunis Vercellarum sub anno Domini millesimo (6) quadrigenteximo decimo septimo, indicione decima, die decimo mensis septembris et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripssi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirographo consue(c)to et cetera.


1418 gennaio 20

(ST) (7) Ego Georgius Testa civis Vercellensis, filius Antoni de Testis, habitans (8) in vicinia seu parochia Sancte Agnetis, Vercellensis publichus autoritate imperiali notarius intravi collegium sub anno Domini currente (9) milleximo cccc°xviii, die xx ianuarii, indicione xia et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirographo consueto et cetera.


1418 gennaio 20

(ST) (10) Ego Eusebius de Scotis civis Vercellensis, filius quondam domini (11) Iohannis de Scotis, habitans in vicinia Sancti Eusebii, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quatuorcentesimo decimo octavo, die xx ianuarii, indicione xi et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirographo consue(c)to et cetera.


1418 gennaio 20

(ST) (12) Ego Filipus de Leria civis Vercellensis, filius Eusebii de Leria, habitans in vicinia Sancti Petri, publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis intravi collegium civitatis predicte notariorum sub anno Domini mccccxviii, die xx ianuarii, indictione xi et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirographo consue(c)to.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit 1498, de mense aprilis".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo".
(3) Segue "notarius" cancellato da un tratto di penna.
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(5) Segue "sub" cancellato da un tratto di penna e da puntini sottoscritti.
(6) Segue "qud" cancellato da un tratto di penna.
(7) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxxv".
(8) Nel testo "habitens".
(9) Nel testo "curante".
(10) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(11) "domini" aggiunto nell'interlineo.
(12) Sopra il segno di tabellionato: "Non scribatur quia adunt duo subscriptores". Sotto il segno di tabellionato:mccccxxiiii°, indicione ii, die viii mensis septembris spiritum tradidit Altissimo. P(...)".

Liber Matriculae
Scrineum