c. 16 v

1491 giugno 1

(ST) Ego Iohannes de Blandrenis de Albano civis Vercellensis, filius condam domini Franceschini, habitans in vicinia Sancti Salvatoris dicte civitatis, imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum comunis Vercellarum de anno Domini millesimo quadrigentessimo nonagessimo primo, inditione nona, die prima mensis iunii et ideo hic me manu propria in presenti notariorum matricula subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus appositione in testimonium premissorum.


1491 novembre 22

(ST) (1) Et ego Iohannes Baptista ex dominis Burontii, genitus quondam spectabilis et clarissimi iuris utriusque doctoris domini Ieronimi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia sancti Thome (2), intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini millesimo quadrigentesimo nonagesimo primo, indicione nona, die vero martis vicesimo secundo mensis novembris, hora xx prima vel circa, et ideo hic me manu propria in presenti notariorum matricula subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus appositione in testimonium premissorum (3).


1493 maggio 14

(ST) (4) Ego Francischus de Lonate, filius nobilis Guillelmi notarii publici Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Salvatoris, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini millesimo quadringentessimo nonagessimo tertio, inditione undecima, die vero martis quartodecimo mensis madii et ideo hic me manu propria in presenti notariorum matricula subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus appositione in testimonium veritatis omnium premissorum.


1418 gennaio 26

(ST) (5) Ego Ardizonus Riba de Serravalle, filius Valenti, notarius publicus imperiali autoritate notarius incoavi collegium sub anno Domini milleximo quadrucenteximo decimo octavo, indictione undecima, die vigessima sexta mensis ianuarii et signum meum manu mea propria scripsi et ideo me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirograffo consueto.


1493 novembre 26

(ST) Ego Anthonius de Raspis, filius condam domini Dominici notarii publici Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Thome de Vercellis, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini millesimo quatricentesimo nonagesimo tertio, indictione undecima, die vero martis vigesima sexta mensis novembris et ideo hic me manu propria in presenti notariorum matricula subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus apposicione in testimonium veritatis omnium premissorum.


1495

(ST) (6) Ego Luchas de Albano civis Vercellarum filius nobilis Iohannis, habitans in vicinia Sancti Salvatoris de Vercellis, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini millesimo quatuorcentesimo nonagessimo quinto, indicione terciadecima, die *** et ideo hic me manu propria in presenti notariorum matricula subscripsi cum soliti signi mei tabelionatus apposicione in fidem veritatis omnium premissorum.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit in anno 1527".
(2) "habitans ... Thome" aggiunto in forma di postilla.
(3) Seguono i segni tachigrafici per "et cetera".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno m vc tercio, die viii octobris".
(5) A fianco del segno di tabellionato: "Obiit".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "1546 decessit".

Liber Matriculae
Scrineum