c. 17 r

1418 febbraio 18

(ST) (1) Ego Eusebius de la Serrata civis Vercellensis, natus Antonii de la Serrata, habitans in vicinia Sancti Laurentii (2), publicus imperiali autoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quadrigentessimo (3) decimo octavo, indicione undecima, die xviii mensis februarii et signum meum manu mea propria scripsi cum dicto meo tabilionatus et notarie signo seu cirograffo consuecto.


1418 maggio 12

(ST) (4) Ego Francischus de Ripis civis Vercellensis, filius condam domini Simonis de Ripis habitatoris Pertengi, imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quattuorcentessimo decimo octavo, indicione undecima, die xii mensis maii et me propria manu in presenti matricula notariorum subscripsi signumque meum (5) tabelionatus officii apposui consuetum.


1418 luglio 11

(ST) (6) Ego Iacobus de Fabiano, filius Ambroxini de Fabiano, civis Vercellensis imperiali auctoritate publicus notarius Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia sive parrochia ecclesie Sancti Salvatoris, millessimo quadergentessimo decimo octavo, indicione undecima, die undecimo mensis iulii intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricola scripsi signumque meum officii tabelionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1418 dicembre 14

(ST) (7) Ego Iohannes de Scutariis, filius Antonii de Scutariis, civis Vercellensis imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia sive parochia (8) ecclexie Sancti Laurentii, millesimo quadrigentessimo decimo octavo, indictione xia, die xiiii mensis decembris intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii tabellionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1420 agosto 13

(ST) (9) Ego Iohannes de Canio de Castronoveto, filius condam Ubertini, notarius publicus imperiali intravi collegium civitatis Vercellarum sub anno millesimo quadrigentessimo vigessimo, indicione xiiia, die tertiodecimo mensis augusti et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii tabellionatus appoxui consuetum et me subscripsi.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(2) Nel testo "Laurantii".
(3) Nel testo "quadrigantessimo".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Obiit".
(5) Segue "que meum" cancellato da un tratto di penna.
(6) A fianco del segno di tabellionato: "mccccliii, die sabati xx octobris decessit".
(7) Sotto il segno di tabellionato: "Defunctus est".
(8) Nel testo "perochia".
(9) Sotto il segno di tabellionato: "Anno currente millesimo quadrigentesimo vigesimo secundo hic Iohannes dictus notarius promotus fuit ad ordines sacerdotales".

Liber Matriculae
Scrineum