c. 18 r

1429 gennaio 20

(ST) (1) Ego Eusebius de Cagnoliis, filius quondam domini Dominici de Cagnoliis, civis Vercellensis, habitans in dicta civitate in vicinia Sancti Iuliani, imperiali auctoritate notarius pubblicus Vercellensis milleximo quadrigentessimo vigessimo nono, indicione septima, die iovis xx mensis ianuarii, hora paulo post vesperarum intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque mey officii tabelionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1429 giugno 28

(ST) (2) Ego Guillelmus de Maliono, filius quondam Augustini, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Iuliani, intravi colegium sub anno Domini millesimo quatuorcenteximo vigesimo nono, indicione septima, die xxviii mensis iunii, hora terciarum et signum meum manu mea propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dictus meo thabelionatus et notarie signo seu cirograffo consuecto.


1430 gennaio 14

(ST) (3) Ego Andreas de la Serrata, filius quondam Henrioti, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius et habitans <vicinia> Sancti Laurentii intravi colegium sub anno Domini millesimo quadrigentessimo trigessimo, indicione octava, die sabati quartodecimo mensis ianuarii, hora vesperarum et signum meum manu mea propria in presenti matricula notariorum scripsy et me subscripsy dicto meo tabelionatus ac notarie signo seu cirograffo consueto.


1430 gennaio 14

(ST) (4) Ego Iacobus de Raspis, filius Dominicy, civis Vercellensis publicus imperiali autoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Thome, intravi colegium sub anno Domini milleximo quadrigenteximo trigeximo, indicione octava, die sabati quartodecimo menssis [ianuarii, hora] vesperarum et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi dicto meo thabelionatus et notarie signo consueto.


1431 aprile 11

(ST) Ego Anthonius Gabriel, filius condam Bartholomei Berglandi de Bedulio, notarii publicus imperialii auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo ccccm° xxxi, indicione nona, die merchurii(5) undecimo mensis aprilis, hora terciarum et signum meum manu mea propria in presenti matriculla notariorum scripsi et me subscripsi in meo tabellionatus et notarie signo seu cirografo consueto.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit mccccxxii  <ma la data di questa nota obituaria, 1422, deve essere errata, dato che l´iscrizione del notaio al Collegio risulta avvenuta nel 1429>".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "mccccl decessit".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(5) Nel testo "marchurii".

Liber Matriculae
Scrineum