c. 18 v

1431 aprile 18

(ST) (1) Ego Ubertinus Poya de Cossato publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quadrigentessimo trigessimo primo, indicione nona, die marchurii decimo octavo mensis aprilis, hora vesperorum et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi in meo tabelionatus et notarie signo seu cirograffo (2) consueto.


1431 aprile 18

(ST) (3) Ego Leonardus de la Serrata, filius quondam domini Luchini de la Serrata, civis Vercellensis, habitans in dicta civitate in vicinia Sancti Laurentii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis mºccccºxxxi, die xviii aprilis, hora vesperarum, indicione nona intravi dictum collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii tabellionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1431 giugno 22

(ST) (4) Ego Martinus de Cocarellis, filius domini Iacobi de Cocorellis, civis Vercellensis, habitans in dicta civitate in vicinia Sancti Michaellis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis m°cccc°xxxi, die xxii iunii, hora vesperarum, indicione nona intravi dictum colegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu et in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii tabellionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1430 giugno 22

(ST) (5) Ego Antonius de Calvis, filius Dominici de Calvis, civis Vercellensis, habitans in dicta civitate in vicinia Sancti Bernardi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis mccccxxx, die xxii iunii, hora vesperarum, indicione nona intravi dictum colegium notariorum comunis Vercellarum, me propria manu et in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii tabellionatus apossui consuetum et me subscripsi.


1432 febbraio 1

(ST) (6) Ego Ludovicus de Advocatis de Quinto publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini milleximo quatuorcentessimo trigessimo secundo, indicione decima, die veneris primo mensis februarii, hora vesperorum et signum meum manu mea propria in presenti matricula notariorum scripssi et me subscripssi in meo tabellionatus et notarie signo seu cirograffo (7) consueto.


1432 febbraio 1

(ST) (8) Ego Iohannes de Casaligis, filius Franceschini de Cassaligis, civis Vercellensis, habitans in dicta civitate in vicinia Sancti Laurencii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis mccccxxxii, die prima mensis februarii, hora vesperorum, indicione decima intravi dictum collegium notariorum comunis Vercellarum me propria manu et in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii tabelionatus aposui consuetum et me subscripsi.


1494 maggio 10

(ST) (9) Ego Bartholomeus de Ticionibus, filius domini Guillelmi, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia seu parochia Santi Stefani Parvi, intravi colegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini currente millesimo quatuorcentessimo nonagessimo quarto, die decima mensis maii et ideo hic me manu propria in presenti matricula me subscripsy cum soliti signi mei tabelionatus apposicione in fidem et testimonium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "[A]nno mccccxxxvii, die nono mensis aprilis decessit".
(2) Nel testo "cirogroffo".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "mccccl decessit".
(5) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(6) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(7) Nel testo "cirrogroffo".
(8) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxxiii".
(9) Sotto il segno di tabellionato: "1517, de mense februarii suum diem clausit extremum".

Liber Matriculae
Scrineum