c. 20 r

1434 luglio 1

(ST) (1) Ego Augustinus de Moxo, filius Eusebii de Moxo, civis Vercellensis imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia sive parrochia Sancti Stephani de civitate, millesimo quadrigentessimo trigessimo quarto, indicione duodecima, die primo mensis iulii, hora tertiarum intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii tabellionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1434 ottobre 2

(ST) (2) Ego Antonius de Claronis de Pezana, filius Bartolomey de Claronis de Pezana habitatoris Pezane, imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in civitatis Vercellarum in vicinia sive in parochia ecclesie Sancti Laurencii et ad domum Roglerii de Ranzis, m°cccc trigessimo quarto, inditione duodecima, die secundo mensis octubris, hora vigessima secunda intravi collegium notariorum comunis Vercellarum et me propria manu in presenti notariorum matricula (3) scripsi signumque meum officii tabellionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1435 gennaio 22

(ST) (4) Ego Georgius, filius nobilis Bartholomei de Arborio, publicus Vercellensis imperiali auctoritate notarius intravi collegium tabellionum civitatis Vercellarum sub anno Domini m°ccccxxxv, indicione decima tercia, die xxii mensis ianuarii, hora xxia et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cyrographo consueto.


1435 settembre 20

(ST) (5) Ego Anthonius de Palestro, filius quondam Gugliermi de Ran[...]s, habitans predicti loci Palestri, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium tabellionum civitatis Vercellarum sub anno Domini mºccccºxxxv, inditione terciadecima, die xx septembris, hora xxia et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabellionatus et notarie signo consueto.


1436 agosto 3

(ST) (6) Ego Iacobus de Lonate, filius domini Guillelmi civis et causidici Vercellensis, habitans in dicta civitate in vicinia Sancti Salvatoris, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis mccccxxxvi, die iovis tercio menssis augusti (7), hora vesperorum, indictione xiiiia intravi collegium tabellionum comunis Vercellarum me propria manu et in presenti notariorum matricule subscripsi signumque meum officii notariorum apposui consuetum et me subscripsi.


1439 giugno 1

(ST) (8) Ego Andreas de Bondonis, filius nobilis Stephani de Bondonis, civis Vercellensis, habitans in dicta civitate in vicinia Sancti Stephani de monasterio, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium tabellionum comunis Vercellarum sub anno Domini currente m°cccc°xxxviiii, indicione secunda, die primo mensis iunii, hora xxii et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabellionatus signo consueto <apposui>.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit"; sopra quest´ultima nota, di mano più tarda: "1434, primo iulii Augustinus de Moxo".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(3) Nel testo "in matricula".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxxiii".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno Domini currente mcccclxvi".
(6) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno mcccclxxxiii, de mense septembris".
(7) Il 3 agosto 1436 era venerdì, non giovedì.
(8) Sotto il segno di tabellionato:
"Decessit ab hoc seculo <nel testo "secule"> de anno currente millesimo cccclxxv, die vi  aprilis".

Liber Matriculae
Scrineum