lente.jpg (2311 bytes)

c. 20 v

1437 novembre 15

(ST) (1) Ego Petrus de Marrono, filius Iohanini de Marrono, habitator Gislarengi, publicus imperiali <auctoritate> notarius Vercellensis intravi collegium tabelionum comunis Vercellarum sub anno Domini currente mccccxxxvii, die xv mensis novembris, hora vesperarum et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi signumque meum officii tabellionatus apposui consuetum et me subscripsi.


1439 giugno 1

(ST) (2) Ego Nicolaus de Plebano sive de Molino de la Villata, filius quondam Comini, habitator Villate, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium tabellionum comunis Vercellarum sub anno Domini currente moccccxxxviiiio, indicione iia, die primo mensis iunii, hora xxiia et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabellionatus signo consueto (apposui).


1440 aprile 13

(ST) (3) Ego Iohannes de Castello dictus de Margaria (4), filius Antoni<i>, civis Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia Sancti Bernardi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis mccccxl, die terdecimo mensis aprilis, hora vesperorum, indicione tercia intravi collegium thabelionum comunis Vercellarum me propria manu et in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii notariorum apposui consuetum et me (5) subscripsi.


1440 aprile 13

(ST) (6) Ego Petrus de Alzatis, filius Sandrini, civis Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia Sancti Michaellis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis mccccxl, die xiii mensis aprilis, hora vesperorum, indicione tercia intravi collegium thabellionum comunis Vercellarum me propria manu et in presenti matricula notariorum scripsi signumque meum offici notariorum apposui consuetum et me subscripsi.


1441 gennaio 10

(ST) (7) Ego Iohannes de Vassallis, filius quondam domini Dominici, civis Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia Sancti Laurentii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium tabellionum comunis Vercellarum anno mccccoxli, indicione iiiia, die vero x mensis ianuarii et me propria manu et in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii notariorum apposui consuetum et me subscripsi.


1441 febbraio 15

(ST) (8) Ego Luchinus, filius Comini Mazole de Gatinaria, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium tabellionum comunis Vercellarum anno moccccxli, indicione quarta, die vero xv mensis februarii et me propria manu scripsi in presenti notariorum matricula scripsi signumque meum officii notariorum apposui consuetum me subscripsi.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "mcccclxxx secundo, de mensis decembris decessit".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit in anno moccccolxx nono, die xi februarii".
(4) "dictus de Margaria" scritto sopra il rigo e inserito nel testo mediante segno di richiamo.
(5) me aggiunto nell´interlineo.
(6) A fianco del segno di tabellionato: "Die x augusti mcccclxxx [...] sex [...]"; la lacuna è dovuta alla rifilatura del foglio.
(7) Sotto il segno: "di tabellionato Decessit".
(8) A fianco del segno di tabellionato, molto sbiadito: "Decessit ab humanis de anno [mc]ccccºlxx  octavo."

Liber Matriculae
Scrineum