c. 21 v

1447 luglio 10

(ST) (1) Ego Nicolaus de Salamonibus civis Vercellensis, natus domini Christofori de Salamonibus, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, Vercellensis publicus auctoritate imperiali notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quatuorcentessimo quadragessimo septimo, indicione decima, die decima mensis iulii, hora vesperorum et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripxi et me subscripxi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo seu cirografo consueto.


1447 luglio 10

(ST) (2) Ego Bertholomeus de Scutariis civis Vercellensis, natus domini Iohannis de Scutariis, habitans in vicinia Sancti Laurentii, Vercellensis publicus auctoritate imperiali notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quatuorcentessimo quadragessimo septimo, indicione decima, die decima mensis iulii (3), hora vesperorum et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei.


1442 febbraio 5

(ST) (4) Ego Petrus de Florinis de Lexona, filius Laurentii, habitator civitatis Vercellarum, publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis intravi collegium tabilionum comunis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatuorcentessimo quadrigessimo secundo, indicione quinta, die <...> mensis februarii et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabilionatus officii apposui consuetum.


1449 dicembre 5

(ST) (5) Ego Petrus de Bonfiliis civis Vercellensis, natus condam (6) domini Martini de Bonfiliis, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, Vercellensis publicus auctoritate imperiali notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quatuorcentessimo quadragessimo nono, indicione duodecima, die quinto decembris, hora (7) vesperorum et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium veritatis.


1451 gennaio 1

(ST) (8) Ego Antonius de Maxino dictus de Bonino, filius Petri de Bonino dicti (9) de Maxino, habitans in vicinea Sancti Salvatoris, publicus auctoritate imperiali notarius (10) intravi collegium sub anno Domini millesimo quadrigentessimo quinquagessimo primo, indicione quartadecima, die primo ianuarii, hora vesperorum et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripssi et me subscripssi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo consueto.


1449 dicembre 4]

(ST) (11) Ego Iacobus de Balbis civis Vercellensis, filius quondam egregii artium doctoris domini magistri Henrici de Balbis, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, Vercellensis publicus auctoritate imperiali notarius intravi collegium sub anno Domini currente millesimo ccccxlviiii, indicione xii, die iovis quarto de mense decembris, hora vesperorum et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo consueto.


1452 maggio 25

(ST) (12) Ego Paulus de Alzatis civis Vercellensis, filius quondam nobilis domini Eusebii de Alzatis, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, Vercellensis publicus auctoritate imperiali notarius intravi collegium sub anno Domini currente millesimo (13) cccc° quinquagessimo secundo, inditione quintadecima, die xxv (14) mensis maii, hora vesperorum et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus et notarie signo consueto.


1449 dicembre 17

(ST) (15) Ego Iohannes, filius quondam Petri Garzolati de Arborio, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno Domini currente millesimo cccc°xl nono et die decimo septimo mensis decembris, inditione duodecima et signum meum manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi signo meo tabelionatus et notarie consueto.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno Domini mcccc[l]xxx sexto", ma la nota è molto sbiadita; di mano moderna: "1447, 10 luglio".
(2) A fianco del segno di tabellionato, molto sbiadito: "Decessit de anno mºccccl [...].
(3) Nel testo "iuli".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit m°cccclxxi".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno mcccclxxi".
(6) "condam" nell´interlineo.
(7) Segue una "v" depennata.
(8) Sul margine sinistro della sottoscrizione, accanto al segno di tabellionato: "Est [...]".
(9) Nel testo "dictus".
(10) Nel testo "notario".
(11) Sotto il segno di tabellionato, poco comprensibile: "Balb(...) [...]".
(12) Sul margine sinistro della sottoscrizione, accanto al segno di tabellionato: "Decessit de anno mcccclxxxta".
(13) Segue "quinquag" cancellato con un tratto di penna.
(14) "die XXV" aggiunto  nell'interlineo.
(15) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".

Liber Matriculae
Scrineum