c. 22 r

1453 gennaio 9

(ST) (1) Ego Simon de Leria, filius nobilis Bertholomei, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini currente m°cccc°liii, indicione prima, die nono mensis ianuarii et signum meum in presenti notariorum matricula posui et propria manu scripsi et me subscripsi in testimonium veritatis.


1453 gennaio 24

(ST) Ego Augustinus de Cazamis alias de Mandello (2), filius quondam Iohannis de Cazamis, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Petri de la Ferla, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno Domini m°ccccliii, indicione prima, die vigessimo quarto ianuarii, hora vero vesperorum et signum meum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei.


1453 novembre 6

(ST) Ego Iohannes Petrus de Raspis, filius quondam Dominici Raspe notarii, civis Vercellarum, habitans in vicinia ecclesie Sancti Thome, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno Domini millesimo quadrigentessimo quinquagessimo tercio, indicione prima, die sexto mensis novembris, hora in octavis et signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium omnium premissorum.


1454 marzo 28

(ST) (3) Ego Theodorus Columpna de Palestro, filius domini Stephani, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno Domini millesimo quatricentesimo quinquagesimo quarto, indicione secunda, die vigesimo octavo mensis martii, hora vigesima prima vel circha et signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.


1454 marzo 28

(ST) (4) Ego Petrus de Agatiis, natus domini Pauli de Agatiis iurisperiti, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini millesimo quatuorcentesimo quinquagesimo quarto, indicione secunda, die vigesimo octavo mensis martii, hora vigesima prima vel circha, habitans in vicinia Sancti Iulianii civitatis predicte (5), et signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.


 1454 marzo 28

 (ST) (6) Ego Iohannes Antonius de Maxino, filius condam domini Petri de Maxino, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini currente millessimo quatuorcentessimo quinquagessimo quarto, indicione secunda, die vigessimo octavo mensis marcii, hora vigessima prima vel circha, habitans in vicinia Sancti Thome civitatis predicte, et signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei in testimonium omnium premissorum.


1454 marzo 28

(ST) (7) Ego Antonius de Agatiis, natus egregii iurisperiti domini Pauli de Agatiis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi colegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini currente millesimo quatercentessimo quinquagessimo quarto, indicione secunda, die vigessimo octavo mensis martii, hora vigessima prima vel circa, habitans in vicinia Sancti Iulliani civitatis predicte, et signum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.

(1) Sopra il segno di tabellionato: "m°cccclxxxiiii° de mense iunii decessit cum uxore".
(2) "alias de Mandello" aggiunto nell´interlineo e inserito mediante segno di richiamo.
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit mcccclxviii, die xvi augusti".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Est effectus doctor".
(5) Nel testo "predecte".
(6) Sopra il segno di tabellionato: "m°cccclxxxiiii, de mense iulii decessit cum uxore". Sotto il segno di tabellionato: "Viva l´amore".
(7) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno mcccclxxxx  sexto, de mense novembris".

Liber Matriculae
Scrineum