c. 22 v

1454 maggio 17

(ST) (1) Ego Iacobus de Leria, natus nobilis Bartholomei de Leria, publicus auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini currente millesimo ccccliiii°, indicione secunda, die decima septima maii, hora vesperarum, habitans in vicinia Sancti Stephani Parvi intra muros civitatis predicte, et signum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.


1455 settembre 19

(ST) (2) Ego Antonius de Ferrariis de Rovaxino, filius Ubertini, publichus imperiali (3) auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini currente mccccl quinto, inditione tercia, die decimanona mensis septembris, hora vesperarum, habitans in vicinia Sancti Laurentii intra muros civitatis predicte, et signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei testimonium veritatis omnium premissorum.


1456 gennaio 9

(ST) (4) Ego Nicolinus ex comitibus Languschi, filius condam domini comitis Iohannis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo ccccl sexto, indicione quarta, die nona mensis ianuarii, hora vigessimaprima vel circha, habitans in vicinia Sancti Laurencii aput Sanctam Annam, et (in) signum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.


1457 febbraio 9

(ST) (5) Ego Iohanonus de Ruffis de Lenta, filius condam Vercelini, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi notariorum colegium civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo cccclvii, indicione quinta, die nona mensis februari, hora octava vel circha, habitans in villa Lente, et (in) signum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.


1459 marzo 1

(ST) Ego Antonius, filius condam domini Iohannis de Vassallis, civis et publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno millesimo quatuorcentessimo quinquegessimo nono, inditione septima, die primo mensis martii, hora vesperarum, habitans in vicinia ecclesie Sancte Agnetis de Vercellis, et in fidem premissorum signum mei tabellionatus mea propia manu in presenti libro matricule dicti collegii notariorum aposui, scripsi et exinde me subscripsi in signum veritatis.


1457 marzo 24

(ST) (6) Ego Iohannes Iacobus de Bullis, filius quondam Bullini, publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini currente m°cccclvii, inditione quinta, die iovis vigessimo quarto mensis marcii, hora vigessima secunda vel circha, habitans in vicinia Sancti Iulianii aput burgum, et in signum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei in testimonium omnium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Defunctus".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit ab hoc seculo".
(3) "imperiali" aggiunto nell´interlineo.
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(5) A fianco del segno di tabellionato, molto sbiadito: "Decesit".
(6) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxxxiiii, de mense iuli".

Liber Matriculae
Scrineum