c. 23 r

1457 marzo 24

(ST) Ego Eusebius de Calvis, filius quondam Antoni de Calvis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini currente m°cccclvii, indicione quinta, die iovis vigesimo quarto mensis marcii, hora vigesima secunda vel circha, habitans (1) in vicinea Sancti Bernardi aput ecclesiam Sancti Andree civitatis predicte, et signum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.


1457 maggio 10

(ST) Ego Henriotus de la Sarrata, filius quondam Andree de la Sarrata, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini currente m°cccclvii, indictione quinta, die marcuri decimo mensis maii (2), hora vigessimasecunda vel circha, habitantis in vicinea Sancti Laurentii civitatis predicte, et (in) signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.


1457 novembre 2

(ST) (3) Ego Franciscus de Agatiis, filius condam egregii iurisperiti domini Pauli, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini currente mcccclvii, inditione quinta, die merchuri secundo mensis novembris, hora vigessima prima vel circha, habitans in vicinia Sancti Iullianii civitatis predicte, et in signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appossitione soliti signi mei in testimonium veritatis omnium premissorum.


1457 novembre 2

(ST) (4) Ego Eusebius de Moxo, filius quondam nobilis Augustini, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno currente mcccc°lvii, indicione quinta, die marchuri secundo mensis novembris, hora vegessima prima vel circha et signum meum in presenti notariorum matriculla possui et propria manu scripsi et me subscripsi in testimonium veritatis.


1457 dicembre ***

(ST) Ego Dominicus de Salamonibus, filius quondam nobilis domini Iohanis Arech de Salamonibus, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis Domini currente millesimo quatuorcentessimo quinquagessimo septimo, inditione quinta, die *** mensis decembris, hora vigessima secunda vel circha, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, et (in) signum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei.


1459 settembre 20

(ST) (5) Ego Iohannes de Mortario, filius quondam nobilis Bartolamei de Richatestis de Mortario, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno Domini millesimo quatricentesimo quinquagesimo nono, indicione septima, die xxa mensis septembris, hora vigesima secunda vel circha, habitans in vicinia Sancti Stephani de civitate, signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei.


1459 ottobre 15

(ST) (6) Ego Francinus (7) de Fisserengo, filius quondam domini Ludovici, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatercentessimo quinquagessimo nono, indicione septima, die quindecimo mensis octubris, hora vigesima secunda vel circha, habitans in vicinia Sancti Laurentii civitatis predicte, et signum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei in testimonium omnium premissorum.


1459 dicembre 10

(ST) Ego Ansanius de Roncho de Montebello partium Montisferrati, filius Antonii de Roncho, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum inclite civitatis Vercellarum sub anno Domini nostri Yesu Christi millesimo quatricentessimo quinquagessimo nono, indicione septima, die decimo decembris, hora vigessima secunda, habitans in vicinia Sancti Laurentii dicte civitatis, signum meum mea propria manu in presenti notariurum matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabellionatus.

(1) Nel testo "habitantes".
(2) Il 10 maggio 1457 era martedì, non mercoledì.
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Effectus est relligiossus in Bethelem".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit"; segue, di mano moderna: "1457, 2 novembris Eusebius de Moxo".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno <m>cccclxxxmo secundo".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno <m>cccclxxxv, de mense septembris".
(7) Nel testo "Frantimus" o qualcosa del genere, probabilmente per errore.

Liber Matriculae
Scrineum