c. 23 v

1460 maggio 1

 (ST) (1) Ego Leo de Rubeis, filius Iohannis de Sanctagatha, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis currente millesimo quatricentessimo sexagessimo, indicione octava, die primo mensis maii, hora vigessima prima vel circha, habitans in vicinia Sancti Laurentii civitatis predicte, et signum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei in testimonium omnium premissorum.


1461 giugno 10

(ST) Ego Georgius de Thomatis, filius quondam nobilis Franceschini de Albano, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis currente mo quatercentesimo sexagesimo primo, indicione nona, die decimo mensis iunii, hora vigexima vel circha et in testimonium premissorum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi me et cetera.


1461 luglio 21

(ST) Ego Ubeletus Cagna, filius Ubertini de Rovaxino, publicus auctoritate imperiali notarius Vercellensis intravi collegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis currente millesimo quadringentessimo sexagessimo primo, indicione nona (2), die vigessima prima iullii, hora decima nona vel circha et in testimonium premissorum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi soliti signi mei et cetera.


1459 marzo 6

(ST) (3) Ego Laurentius de Morgio, filius condam Martini de Andurno, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi colegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatercentessimo quinquagessimo(4) nono, indicione septima, die sexto mensis marcii, hora vigessima vel circha et in testimonium premissorum in presenti matricula propria manu scripsi et me subscripsi signumque meum consuetum apposui.


1462 gennaio 16

(ST) Ego Anserminus de Ferrariis de Gislarengo, filius quondam magistri Iacobi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatercentessimo sexagessimo secundo, indicione decima, die sextodecimo mensis ianuarii, hora vigessima secunda vel circha et in testimonium premissorum in presenti matricula scripsi et me subscripsi propria manu cum apposicione soliti signi mey et cetera.


1462 gennaio 8

(ST) Ego Iohannes de Nocha, filius quondam Ubertini de Mazeto de Rovaxio diocesis Vercellarum, publicus notarius (5) imperiali auctoritate intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatuorcentessimo sexagessimo secundo, indicione (6) decima, die octavo mensis ianuarii, hora vigessima secunda vel circha et in testimonium premissorum in presenti matricula scripsi et me subscripsi propria manu cum apponitione soliti signi mei et cetera.


1460 febbraio 15

(ST) Ego Iohaninus de Brucho de Rovaxino, filius condam Zanoni, diocesis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo cccclx, indicione viiia, die xv mensis februarii, hora vigesima secunda vel circha et in testimonium premissorum in presenti matricula scripsi et me subscripsi propria manu cum appositione soliti signi mei.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(2) "nona" aggiunto nell'interlineo e inserito mediante segno di richiamo.
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Obiit".
(4) Nel testo "ququagessimo".
(5) "notarius" aggiunto da mano posteriore.
(6) Segue "secunda" cancellato da un tratto di penna.

Liber Matriculae
Scrineum