c. 24 r

1462 settembre 10

(ST) (1) Ego Nicolinus de Tazolis, natus condam Petri de Serravalle, publicus imperiali autoritate Vercellensis notarius, habitans in loco Serravalle, interfui colegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno m°cccclxii, indicione decima, die decima septembris et in testimonium in presenti matrichula propria manu scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabelionatus.


1462 ottobre 12

(ST) (2) Ego Guillelmus de Lonate, filius condam nobilis Danielis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Salvatoris dicte civitatis, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quadrigentessimo sexagessimo secundo, inditione decima, die martis duodecimo mensis octobris, hora xxi et signum meum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabelionatus.


1462 ottobre 12

(ST) (3) Ego Matheus de Monticello, filius condam Zaninoti de Monticello, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in dicta civitate Vercellarum in vicinia Sancti Laurentii, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quadrigentesimo sexagesimo secondo, inditione decima, die martis duodecimo mensis octobris, hora vigesima prima vel circha et signum meum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei (4).


1461 giugno 10

(ST) Ego Petrus de Agaciis, filius domini Stephani, civis Vercellensis publicus imperiali autoritate notarius intravi colegium notariorum Vercellarum sub anno nativitatis curente millesimo quatricentessimo sexagessimo primo, indicione nona, die decimo mensis iunii, hora vigessima et in testimonium premissorum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione signi mei tabelionatus et cetera.


1463 gennaio 28

(ST) Ego Paulus de Guidalardis, filius nobilis Petri, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum in vicinia Sancti Iuliani, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millessimo quadrigentessimo sexagessimo tercio, indicione undecima, die veneris vigessimo octavo mensis ianuarii, hora vigessima vel circha et signum meum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei.


1458 aprile 10

(ST) Ego Iohannes de Berbotinis, filius Iacobini de Sostegno, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millessimo quatuorcentessimo quinquagessimo octavo, indicione sexta, die decimo mensis aprilis et signum meum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei.


1463 gennaio 19

(ST) (5) Ego Guidetus de Pelipariis (6) de la Mota Comittum, filius Iacobini Peliparii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno millesimo quatuorcentessimo sexagessimo tercio, indicione undecima, die decimonono mensis ianuarii, hora vigesimatercia vel circha et signum meum tabelionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mey.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Deffunctus est de anno m°cccclxxv".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1512".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Effectus est religiossus" e, aggiunto da mano tarda, "in monasterio Sancti Andree".
(4) Sulla destra della matricola, di mano tarda: "1462".
(5) A fianco del segno di tabellionato: "Defunctus est de anno M[...] primo, die decimo [...]" ma a partire da "M" la scrittura è assai sbiadita.
(6) "de Pelipariis" ripetuto nel testo.

Liber Matriculae
Scrineum