lente.jpg

c. 24 v

1486 gennaio 20

(ST) Ego Sandrinus de Alciatis civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, filius condam domini Thome, habitans in vicinea Sancti Donaty, intravy collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini curente millesimo quatuorcentessimo octuagessimo sexto, indicione quarta, die vigesimo mensis ianuarii et signum meum manu propria mea in presenty notariorum matricula scripsy et me subscripsy cum dicto meo signo (1) tabelionatus.


1494 dicembre 23

(ST) (2) Ego Iohannes Iacobus de Riciis de Salascho, filius quondam nobilis Dalphini, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Laurentii, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatricentessimo nonagessimo quarto, inditione (3) duodecima, die vicessima tertia decembris, hora vicessima prima vel circa et signum meum tabellionatus manu propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1463 novembre 14

(ST) Ego Iohannes Petrus de Lueris de Auxiliano Vercellensis diocesis, filius Eubezii, publicus imperiali ducalique Sabaudie autoritatibus notarius, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatercentesimo sexagesimo tertio, inditione undecima, die quartadecima mensis novembris, hora vigesimasecunda vel circha et in testimonium premissorum in presenti matricula scripsi et me propria manu subscripsi cum appositione solliti signi mey.


1464 gennaio 25

(ST) Ego Thomas de Mortario civis Vercellensis, filius condam domini Bernardi notarii collegii civitatis Vercellarum, habitans in civitate Vercellarum in vicinia Sancti Donati, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatuorcentessimo sexagessimo quarto, inditione duodecima, die vigessimo quinto mensis ianuarii, hora vesperorum et in signum propria mea manu in presenti matricula scripsi meque subscripsi cum dicto meo et notarie ac tabellionatus signo consueto.


1464 marzo 6

(ST) (4) Ego Angelus de Benia civis Vercellensis, natus Dominici Benie, habitans in vicinia Sancti Laurenti, Vercellensis publicus auctoritate imperiali notarius intravi collegium sub anno Domini millesimo quadrigentessimo sexagessimo quarto, indictione duodecima, die sexta mensis marcii, hora vigessimatercia vel circha et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo et notarie et tabellionatus signo seu cirografo consueto.


1464 marzo 6

(ST) Ego Oliverius de Rubeo alias de Furiono (5) civis Vercellensis, natus quondam Stephanini, habitans in vicinia Sancti Iacobi, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium sub anno Domini millessimo quadrigentessimo sexagessimo quarto, inditione duodecima, die sexta mensis marcii, hora vigessimatercia vel circha et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo notarie et tabelionatus signo seu cirographo consueto.


1465 aprile 8

(ST) Ego Petrus de Maltalentis de Carexana, natus Symonis, habitans in civitate Vercellarum, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatricentessimo sexagessimo quinto, indicione terciadecima, die octava mensis aprilis, hora vigessima vel circha et signum meum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mey.


1465 agosto 7

(ST) Ego Guillelmus de Varonis de Ponzana, filius quondam domini Petri, habitans in civitate Vercellarum in vicinia ecclesie Sancti Iacobi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quadrigentesimo sexagesimo quinto, indicione terciadecima, die septimo mensis augusti, hora vigesima vel circha et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo notarie et tabellionatus signo seu cirographo consueto.

(1) Nel testo "singo".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "1531, die sexto mensis decembris decessit consul colegii".
(3) Segue una "q" cancellata con un tratto di penna.
(4) A fianco del segno di tabellionato: "mcccclxxvi, die xv marcii diem suum clausit extremum".
(5) "alias de Furiono" aggiunto nellŽinterlineo e inserito mediante segno di richiamo.

Liber Matriculae
Scrineum