c. 25 r

1465 agosto 7

(ST) (1) Ego Ubertinus de Porcellis de Ozano,  filius Iacobi de Porcellis de Ozano, habitans in vicinia Sancti Michaelis de Vercellis, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millessimo quatricentessimo sexagessimo quinto, indicione terciadecima, die septimo mensis augusti, hora vigessima vel circha et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo ac notarie et tabellionatus signo seu cirograffo consueto.


1467 gennaio 22

(ST) Ego Iacobus ex nobilibus Bulgari diocesis Vercellensis, filius quondam domini Bertolini notarii collegii civitatis Vercellarum, habitans in dicto loco Bulgari, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quattuorcentessimo sexagessimo septimo, indictione quintadecima, die vigessimo secundo mensis ianuarii et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi meque subscripsi cum dicto meo et notarie ac tabellionatus signo seu cirograffo consueto.


1467 aprile 13

(ST) (2) Ego Dominicus de Raspis, filius condam nobilis Iacobi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo, indicione quintadecima, die vero lune terciadecima mensis aprilis, existentibus consulibus nobilibus Augustino de Mandello et Antonio de Agaciis, in cuius rei fidem et testimonium utque in futurum ad opus quorum intererit id scire poterint in hac notariorum matricula ubi aliorum nomina describuntur me propria manu scripsi et subscripsi cum signo meo solito tabelionatus quo in instrumentis utor.


1467 giugno 20

(ST) (3) Ego Antonius, natus nobilis Gulielmi de Rubeis de Messerano, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi colegium notariorum dicte civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatercentesimo sexagesimo septimo, indicione quintadecima, die vero vigesima mensis iunii, hora vigesima vel circa et signum meum tabellionatus manu mea propria in presenti notariorum matricula scripsi meque subscripsi cum dicti mei signi soliti tabellionatus appositione.


1467 aprile 13

(ST) (4) Ego Vercelinus de Salerio de Bruxinano diocesis Vercellarum, habitans in loco Pezane districtus Vercellarum, filius condam Iohannis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millessimo quatercentessimo sexegessimo septimo, indicione quintadecima, die vero lune terciadecima mensis aprilis et signum meum manu mea propria in presenti notariorum matricula apposui, scripsi et me subscripsi cum dicto signo meo notarie et tabelionatus consueto.


1468 novembre 18

(ST) (5) Ego Georgius de Tizionibus, filius condam domini Bartholomei de Tizionibus, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia Sancti Stephani de monasterio, milleximo quatricentessimo sexagessimo octavo, indicione prima, die veneris decimo octavo mensis novenbris collegium notariorum civitatis Vercellarum intravi et in presenti matricula propria manu me scripsi signumque meum tabelionatus offici apposui consuetum.


1468 dicembre 22

(ST) (6) Ego Petrus de Gatinaria, filius domini Bartolomei de Arborio de Gatinaria, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum alme et inclite civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatercentesimo sexagesimo octavo, indicione prima, die vigesima secunda mensis decembris, exsistentibus consulibus nobilibus Henrioto de la Serrata et Iohanne Anthonius de Maxino, in cuius rei fidem et testimonium in hac notariorum matricula ubi aliorum nomina describuntur me propria manu subscripsi et scripsi cum appositione mei soliti signi tabellionatus.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit die xxiiiia decembris 1497".
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno millesimo cccclxxxxmo, die penultima mensis augusti"; sopra questa nota, di altra mano, "Raspis".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno mcccclxxxx  quinto, die xvii decembris".
(4) A fianco del segno di tabellionato: "Fuit privatus sub anno mcccclxviiii, de mensis marcii".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno mcccclxxxiii".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno mcccclxxxx sexto, die *** mensis madii".

Liber Matriculae
Scrineum