c. 25 v

1469 gennaio 30

(ST) Ego Iohannes Petrus de Guambellis de Cabaliacha publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, filius condam nobilis domini Antoni, intravi collegium tabellionum comunis Vercellarum sub anno Domini m°cccclxviiii°, indicione secunda, die penultimo menssis ianuarii, hora vesperorum et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus signo.


1468 novembre 24

(ST) (1) Ego Augustinus de Lonate, filius condam domini Petri civis et causidici Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium tabelionum comunis Vercellarum sub anno Domini m°cccclxviii, indicione prima, die xxiiii° mensis novembris, hora vesperorum et signum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus signo.


1469 dicembre 15

(ST) Ego Emilianus de Cochorellis publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, filius quondam domini Laurentii, habitans in vicinia Sancti Laurencii, intravi collegium tabellionum comunis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatercentessimo sexagessimo nono, indicione secunda, die quindecima mensis decembris, hora vesperorum et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus signo sive cirogropho.


1469 dicembre 22

(ST) Ego Ludovicus de Cochorellis civis Vercellensis, filius quondam domini Laurentii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Laurentii, intravi collegium tabellionum comunis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatercentessimo sexageximo nono, indicione secunda, die vigesima secunda mensis decembris, hora vesperorum et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus signo sive cirographo.


1470 febbraio 22

(ST) (2) Ego Bartholinus de Arborio, filius Petri de magistro Martino, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in presentiarum in dicta civitate, intravi collegium tabellionum et notariorum comunis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatercentessimo septuagessimo, indicione tertia, die vigessima secunda mensis februarii, hora vigessima prima vel circha et signum meum propria manu in presenti notariorum matricula (3) scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabelionatus signo sive cirographo et hoc cum additione unius verbi, videlicet matricula.


1473 giugno 4

(ST) (4) Ego Iacobus de Blandrenis de Albano, filius condam domini Martini, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in dicta civitate, intravi collegium tabellionum et notariorum comunis Vercellarum sub anno Domini currenti (5) millesimo quatricentessimo septuagessimo tertio, indicione sexta, die quarta mensis iunii, hora decima octava vel circha et signum meum propria manu in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi cum dicto meo tabellionatus signo sive cyrographo.


1502 settembre 9

(ST) (6) Ego Ludovicus de Ticionibus, filius domini Richardi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancti Iuliani, intravi collegium dominorum notariorum comunis Vercellarum de anno mo quingentesimo secundo, indicione quinta et die nona mensis septembris et signum meum tabellionatus manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi in testimonium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno mccccxxxx quinto".
(3) "matricula" aggiunto nell´interlineo.
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxxxx  quinto".
(5) Nel testo "currenti" corretto mediante segno di penna forse da "currentis".
(6) L´angolo inferiore sinistro della carta, dove si trovava parte del segno di tabellionato, è stato asportato.

Liber Matriculae
Scrineum