c. 26 r

1473 giugno 4

(ST) (1) Ego Andreas de Advocatis de Olcenengo, filius condam domini Petri, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium tabellionum et notariorum comunis civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatuorcentessimo septuagessimo tertio, indicione sexta, die quarto mensis iunii, hora decima octava vel circha signumque meum propria manu in presenti notariorum matricula scripsi et me subscripsi una cum dicto mei tabelionatus signo sive cyrographo et cetera.


1473 giugno 30

(ST) (2) Ego Stephanus de Bondonis, filius domini Antonii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia Sancti Stephani de monasterio, intravi collegium notariorum urbis predicte Vercellarum de anno Domini currente millesimo quadrigentesimo septuagesimo tercio, indicione sexta, die ultima mensis iunii, hora decima octava vel circha et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui.


1475 maggio 29

(ST) (3) Ego Stephanus de Bondonis, filius quondam domini Andree, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia Sancti Stephani (4) de monasterio, intravi collegium notariorum urbis predicte Vercellarum de anno Domini currente millessimo quadrigentessimo septuagessimo quinto, indicione octava, die lune vigessimonono mensis maii, hora vigessima prima vel circha et me propria manu in presenti notariorum matricula subscripsi signumque meum tabellionatus officii apposui.


1473 giugno 30

(ST) (5) Ego Iohannes Stephanus de Salamonibus civis Vercellensis, filius domini Raynerii, publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, collegium tabellionum comunis Vercellarum intravi, existentibus consulibus dicti collegi nobilibus Emiliano de Cochorellis et Dominico de Salamonibus, sub anno Domini millessimo quatuorcentessimo septuagessimo tertio, indicione sexta, die ultima mensis iunii, hora decima octava vel circha et signum meum manu propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabellionatus.


1473 giugno 30

(ST) Ego Henricus de Balbis, filius quondam nobilis Severini, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, collegium tabellionum comunis Vercellarum intravi, existentibus consulibus dicti collegii nobilibus Emiliano de Chocharellis et Domenico de Salamonibus, sub anno Domini millesimo quatuorcentesimo septuagessimo tercio, indicione sexta, die ultima mensis iunii, hora decima octava vel circha et signum meum manu propria in presenti matricola notariorum scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabellionatus.


1475 maggio 23

(ST) Ego Silvester de Balbis, filius condam nobilis Iacobi, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancte Marie Maioris, collegium notariorum alme et inclite civitatis Vercellarum intravi sub anno Domini millessimo quatricentessimo septuagessimo quinto, indicione octava, die martis vigessimo tercio mensis may, hora vigessima vel circha, existentibus consulibus dicti collegii nobilibus Augustino de Mandello et Thoma de Mortario, in cuius rey fidem et testimonium in hac matricula notariorum ubi aliorum nomina describuntur me propria manu scripsi et subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabellionatus.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxxxx quinto.
(2) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit"; sotto il segno di tabellionato, scritto con inchiostro diverso da mano simile, "m°cccclxxxiiii, die xxx iulii decessit".
(3) A fianco del segno di tabellionato: "1516, die penultimo augusti decessit".
(4) "Stephani" aggiunto nell'interlineo e inserito mediante segno di richiamo.
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno Domini m°cccclxx septimo".

Liber Matriculae
Scrineum