c. 26 v

1477 febbraio 5

(ST) (1) Ego Francischinus de Pectenatis, filius spectabilis legum doctoris domini Antoni, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Donati (2), intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millessimo quatuorcentessimo septuagessimo septimo, indicione decima, die quinta mensis februarii, existentibus consulibus nobilibus domino Iohanne Petro de Cabaliaca et Antonio de Rubeys, in cuius rei fidem et testimonium in hac matricula notariorum ubi aliorum nomina describuntur me propria manu scripsi et subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabellionatus quo in instrumentis utor.


1477 giugno 3

(ST) (3) Ego Augustinus de Pinamontis alias de Bonfiliis (4) filius quondam nobilis Dominici publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum Deo favente sub anno Domini curenti millessimo quatricentessimo septuagessimo septimo, indicione decima, die tertia mensis iunii, existentibus consulibus nobilibus dominis Iohanne Petro de Cabaliaca et Anthonio de Rubeis, in cuius rei fidem et testimonium in hac matricula notariorum ubi aliorum nomina describuntur me propria manu scripsi et subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus quo in instrumentis utor.


1480 gennaio 25

(ST) (5) Ego Iohannes Iacobus de Pectenatis, filius spectabilis legum doctoris domini Antoni, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancti Donati, intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum, Deo favente, sub anno Domini curente millesimo quatercentessimo octuagessimo, inditione tercia decima, die vigessima quinta mensis ianuarii, hora mediarum terciarum vel circha (6), existentibus consulibus nobilibus dominis Uberto de Pectenatis et Antonius de Advocatis Sancti Georgi, in cuius rey fidem et testimonium in hac matricula notariorum ubi aliorum nomina describuntur me propria manu scripsi et suscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus quo in instrumentis utor.


1476 ***

(ST) Ego Iohannes Dominicus ex nobilibus Arborii de Blandrate, filius quondam domini Iacobi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi colegium notariorum alme civitatis Vercellarum sub anno curente millesimo quatricentessimo septuagessimo sexto, indicione nona, ex ***(7)


1480 marzo 18

(ST) Ego Leonardus de la Crotia civis oriondus alme urbis civitatis Vercellarum, genitus condam domini Iulii, publicus imperiali auctoritate notarius anno a natali christiano currente millesimo quatricentessimo octuagessimo, inditione terciadecima, die vero sabati decima octava mensis marcii per exhimium doctorem dominum Franciscum de Placio vicarium ipsius civitatis et spectabiles dominos Thomam de Mortario et Guidetum de Pelipariis consules ac ceteros dominos tabelliones venerabilis colegii notariorum huius civitatis acceptatus fui in colegio prefato et admissus ipsis collegialiter congregatis ac in fidem et testimonium premissorum in presenti matricula scripsi signumque mei tabelionatus de eorum mandato ibidem apposui consuetum ad laudem Dei. Amen.

(1) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxxxx primo".
(2) "habitans in vicinia Sancti Donati" aggiunto in forma di postilla.
(3) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit de anno m°cccclxxxi, die xx iulii quinta [...]".
(4) "alias de Bonfiliis" scritto sopra il rigo e inserito mediante segno di richiamo.
(5) A fianco del segno di tabellionato De anno mocccclxxxiii effectus est presbiter et canonicus. Sotto il segno di tabellionato Effectus fuit presbiter et canonicus ecclesie Sancte Marie Maioris Vercellensis.
(6) hora mediarum terciarum vel circha scritto nell'interlineo e inserito mediante segno di richiamo.
(7) La sottoscrizione si interrompe così.

Liber Matriculae
Scrineum