c. 27 r

1478 settembre 22

(ST) (1) Ego Augustinus Zanini de Guideto de Gislarengo, filius quondam Dominici, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellenssis intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum sub anno Domini curente millessimo quatercentessimo septuagessimo octavo, indicione undecima, die vigessimo secundo mensis setembris et in signum premissorum meum signum tabelionatus mea propria manu in presenti matricula scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mey, existente nobili Stephano de Bondonis filio spectabilis domini Antonii tunc notario dicti collegii.


1496 dicembre 8

(ST) Ego Bartholomeus de Philippono (2), filius domini Iohannis ex nobilibus, Albani publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatricentessimo nonagesimo sexto, indictione decima quarta, die octava mensis decembris et in signum premissorum meum signum et tabellionatus mea propria manu in presenti matricula scripsi cum appositione soliti signi mei, existente nobile Henrico de Balbis tunc notario dicti collegii.


1480 luglio 7

(ST) Ego Constantius Gastaudi de Summarippa Paterni civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi colegium notariorum alme civitatis Vercellarum, Deo favente, sub anno Domini currente millesimo quatercentesimo octuagesimo, indictione decimatercia, die vero septima mensis iulii, existentibus consulibus nobilibus Iohanne Petro de Cabaliaca et Guillelmo de Lonate, in cuius rei fidem et testimonium in hac matricula notariorum ubi aliorum nomina describuntur me propria manu scripsi et subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabellionatus quo in instrumentis utor.


1480 novembre 7

(ST) Ego Augustinus de Lancis, filius Guideti de Lancis, publicus imperiali auctoritate (3) notarius Vercellensis, habitans (4) in vicinia Sancti Michaellis, intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum sub anno Domini curente millesimo quatuorcentessimo octuagessimo, indicione terciadecima, die septimo mensis novenbris, existentibus magnifico domino Glaudio de Sabaudia gubernatore dignissimo nec non spectabili et eximio domino Iohanni Bartolomeo de Ranzo eius vicario ac nobilibus domino Iohanni Petro de Cabaliaca domino Dominico de Raspis consulibus et Guideto de Motta Comittum notario dicti collegii (5), in cuius rey fidem et testimonium in hac matricula notariorum ubi aliorum nomina describuntur hic propria manu scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus quo instrumentis uti volo vel intendo.


1480 novembre 7

(ST) (6) Ego Bernardinus Raynerius de Monticello, filius nobilis Simonis, civis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Laurencii, intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatuorcentesimo octuagesimo, indictione tertiadecima, die septima mensis novembris, existentibus illustri domino Glaudio de Sabaudia gubernatore dignissimo civitatis eiusdem nec non spectabili et eximio iuris utriusque doctore domino Iohanne Bartholomeo de Ranzo ipsius vicario ac nobilibus dominis Dominico de Raspis et Iohanne Petro de Cabaliacha eiusdem collegii consulibus nobilique Simone de Leria sacrista et Guideto de Pelipariis de la Mota Comitum eiusdem collegii notario ac aliis multis notariis de dicto collegio ultra numerum duodecim, in cuius rei testimonium et fidem in hac matricula notariorum ubi nomina aliorum describuntur hic propria manu me scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus quo in instrumentis per me recipiendis utti volo et intendo ad laudem Omnipotentis.

(1) Sopra il segno di tabellionato: "Spiritum tradidit Altissimo anno 1524, die quinta mensis iullii iamscriptus dominus Augustinus Gislarengus". Aggiunto da mano posteriore: "1524 tempore pestis".
(2) "de Philippono" aggiunto in soprallinea.
(3) "auctoritate" ripetuto nel testo
(4) Nel testo "hitans".
(5) Nel testo "collegi".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit".

Liber Matriculae
Scrineum