c. 27 v

1480 dicembre 24

(ST) (1) Ego Iacobus de Gambaruptis, filius condam egregii artium et medicine (2) doctoris domini Thome, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum antedicte civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quatricentessimo octuagessimo, indicione terciadecima, die vigessima quarta mensis decembris, existente vicario dicte civitatis spectabili iuris utriusque doctore domino Iohanne Bartholomeo de Ranzo ac existentibus consulibus dicti collegii nobilibus Iohanne Petro de Cabaliacha et Guillelmo de Lonate, in cuius rei fidem et testimonium in hac notariorum matricula ubi aliorum nomina notariorum describuntur me propria manu scripsi et subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus quo uti volo et intendo.


1480 dicembre 24

(ST) (3) Ego Manfredus de Gambaruptis, filius condam egregii artium et medicine doctoris domini Thome, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis intravi collegium notariorum antedicte civitatis Vercellarum sub anno Domini curente millesimo quadrigentessimo octuagessimo, indicione terciadecima, die vigessima quarta mensis decembris, existentibus vicario dicte civitatis spectabili iuris utriusque doctore domino Iohanne Bartholomeo de Ranzo ac existentibus consulibus dicti collegii nobilibus Iohanne Petro de Cabaliacha et Guillelmo de Lonate, in cuius rei fidem et testimonium in hac notariorum matricula ubi aliorum nomina notariorum describuntur me propria manu scripsi et subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabellionatus quo uti volo et intendo.


1480 gennaio 10

(ST) (4) Ego Christoforus de Salamonibus, filius domini Raineri, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, intravi colegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini mºccclxxx, indicione duodecima (5), die x mensis ianuarii, existentibus (6) vicario dicti colegi presentibusque domino Uberto de Pectenatis et Guillelmo de Lonate consulibus dicti colegi ac Dominicho de Blandrate sacrista dicti colegi, et in hac notariorum matricula ubi aliorum nomina notariorum describuntur me propria manu scripsi et me subscripsi cum apositione soliti signi mei tabelionatus quo uti volo et intendo.


1480 dicembre 13

(ST) (7) Ego Antonius de Pessinis, filius Petri de Montecaprello habitantis loci Salugiarum, publicus imperiali auctoritate notarius et civis Vercellensis, habitans in vicinia ecclesie Sancti Bernardi de Vercellis, intravi collegium notariorum prefate alme civitatis Vercellarum sub anno Domini currente m°cccclxxxmo, indicione terciadecima, die terciodecimo mensis decembris, existentibus consulibus dicti collegii egregiis viris Iohanne Petro de Cabaliaca et Guillelmo de Lonate et in presentia spectabilis et egregii iuris utriusque doctoris domini Iohannis Bartholomei de Ranzo vicarii iudicis et consulis utriusque partis iusticie dicte civitatis et aliis notariis dicti collegii, et de quo introytu constat instrumento publico recepto per Guidetum de Pellipariis de la Motta Comitum notarium dicti collegii, in cuius fidem et testimonium in hac matricula notariorum ubi aliorum nomina describuntur me propria manu subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabelionatus quo in instrumentis utor.


1480 marzo 18

(ST) (8) Ego Andreas de Moxo, filius condam domini Augustini, habitans in vicinia Sancti Stephani Parvi civitatis Vercellarum, publicus imperiali autoritate notarius Vercellensis intravi colegium notariorum antedicte civitatis sub anno a nativitate Domini m°cccc° octuagessimo, indicione tertiadecima, die decima octava mensis marcii receptus fui (9) per eximium doctorem dominum Francischum de Platio vicarium ipsius civitatis, existentibus consulibus dicte civitatis nobili Thoma de Mortario et egregio Guideto de la Mota Comitum dicto de Peliparis consulibus dicti collegi ac in presentia (10) certorum notariorum dicti colegi dicte civitatis colegium notariorum representantium, ut constat instrumentorum admissionis mee ad dictam recepsionem et admissionem in dicto collegio instrumento publico tradito et fieri (11) rogato per Silvestrum de Balbis notarium publicum Vercellensem et dicti (12) collegii sub eisdem anno, indicione, mense et die, et in fidem et testimonium premissorum in presenti matricula (13) notariorum ubi nomina notariorum dicti collegi describuntur me propria manu scripsi et me subscripsi cum apposicione (14) signi mei tabelionatus, quo imposterum instrumentis et actis meis recipiendis tamquam notarius dicti collegi uti volo et intendo.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "m°cccclxxxiii, die *** mensis iunii decessit ipse Iacobus de Gambaruptis".
(2) Nel testo "meditine".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno mcccclxxxii, die v maii".
(4) Sopra il segno di tabellionato "Decessit".
(5) L´indizione corretta è la tredicesima.
(6) Nel testo
"existantibus".
(7) A fianco del segno di tabellionato: "Decessit".
(8) Sotto il segno di tabellionato: "1480, 8 martii Andreas de Moxo"; a fianco della sottoscrizione: "fuit occisus de anno 1502".
(9) "receptus fui" aggiunto in forma di postilla.
(10) Nel testo "impresentia".
(11) Nel testo "fierii".
(12) Nel testo "edicti".
(13) Nel testo "metricula".
(14) Nel testo "apposicioni".

Liber Matriculae
Scrineum