c. 28 r

1485 febbraio 17

(ST) (1) Ego Bernardinus de Salamonibus civis Vercellarum, filius nobilis Nicolay de Salamonibus, habitans in vicinia Sancte Marie Maioris, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum alme civitatis Vercellarum sub anno Domini currente millesimo quatuorcentessimo octuagessimo quinto, indicione tercia, die decima septima mensis februarii, hora vigessima seconda, existentibus ibidem spectabili et eximio iuris utriusque doctore domino Matia de Schacossiis vicario predicte civitatis ac nobilibus Dominico de Raspis et Nicolao de Salamonibus eiusdem collegii consulibus, nobilibus (2) Thoma de Mortaria sacrista et Bernardino de Monticello notario eiusdem collegii ac aliis multis notariis de dicto collegio ultra numerum duodecim, in cuius rey testimonium in hac matricula notariorum ubi nomina aliorum describuntur hic propria manu scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabellionatus et notarie quo in instrumentis et aliis per me recipiendis uti volo ad laudem omnipotentis Dey et cetera.


1486 gennaio 10

(ST) (3) Ego Adam de Canibus civis Vercellarum, filius nobilis Iohannis, habitans in parochia Sancti Laurency, Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno Domini curente millessimo quatuorcentessimo octuagessimo sexto, indicione quarta, die decima mensis ianuarii, hora vigesima prima, existentibus ibidem spectabili domino Michaele de Lugrino vicegubernatore civitatis Vercellarum et districtus necnon egregio domino Iohanne Iacobo de Tizonibus locumtenente spectabilis domini Stephany de Conradis de Lignana vicarii ac nobilibus Dominico de Raspis uno ex consulibus dicti collegii et Emiliano de Cocorellis, nobilibus (4) Thoma de Mortario sacrista et Bernardino de Monticello notario eiusdem collegii ac aliis multis notariis de dicto collegio ultra numerum duodecim, in cuius rey testimonium in hac matricula notariorum ubi nomina aliorum describuntur hic propria manu scripsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabelionatus et notarie quo in instrumentis et aliis per me recipiendis uti volo ad laudem omnipotentis Dei et cetera.

Yesus (5)


1486 gennaio 20

(ST) (6) Ego Iohannes Antonius de Mandello civis Vercellarum filius nobillis Augustini, habitans in vicinia Sancti Petri de la Ferla (7) Vercellis, publicus imperiali auctoritate notarius intravi collegium notariorum dicte civitatis sub anno Domini curente millessimo quatricentessimo octuagessimo sexto indicione quarta, die vigessimo mensis ianuarii, hora xxa (8), existentibus ibidem spectabili domino Stephano de Conradis de Lignana vicario et iudice dicte civitatis et colegi presentibusque nobilibus (9) Emeliano de Cochorellis et Guillelmo de Lonate consulibus dicti colegi, nobili Christophoro de Salamonibus sacrista dicti colegi et hac notariorum matricula ubi aliorum nomina notariorum describuntur me propria manu scribsi et me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabelionatus in testimonium premissorum quo uti volo et intendo et cetera.


1486 luglio 20

(ST) Ego Stephanus de Advocatis Balzole, filius condam nobilis Odoni, publicus imperiali auctoritate notarius collegium notariorum intravi dicte civitatis sub anno Domini currente millesimo quadrigentessimo octuagessimo sexto, indicione quarta, die vigessimo mensis iulii (10), hora xxii, existentibus ibidem spectabili domino Antonio de Pectenatis locumtenente prefati domini vicarii civitatis Vercellarum vicario et iudice, presentibus nobili Emiliano de Cocharellis et Guillelmo (11) de Lonate consullibus dicti collegi, nobili Cristoforo de Salamonibus sacrista dicti collegii, et in hac (12) notariorum matricula ubi aliorum nomina notariorum describuntur me propria manu scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabelionatus et notarie in testimonium veritatis omnium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "m°cccclxxxx sexto, die primo octobris diem suum clausit extremum".
(2) Nel testo abbreviato in "no", che potrebbe stare anche per il singolare "nobili".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1506 tempore pestis".
(4) Nel testo abbreviato in "no", che potrebbe stare anche per il singolare "nobili".
(5) "Yesus" nello spazio vuoto tra una sottoscrizione e l´altra.
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit tempore pestis 1524".
(7) Nel testo "Ferlla".
(8) "hora xxa" aggiunto a margine e inserito mediante segno di richiamo.
(9) Nel testo abbreviato in "no", che potrebbe stare anche per il singolare "nobili".
(10) Nel testo "iuli".
(11) Nel testo "Guglermo".
(12)  Nel testo solo "hac"; nell´interlineo un segno mal leggibile potrebbe stare per "in".

Liber Matriculae
Scrineum