c. 28 v

1488 gennaio 24

(ST) (1) Ego Defendens de Bullis, filius condam nobilis Iohannis Iacobi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis de anno millessimo quatercentessimo octuagessimo octavo, indicione sexta, die vigessima quarta mensis ianuarii collegium notariorum civitatis Vercellarum intravi et me subscripsi signumque meum tabellionatus apposui in fidem omnium premissorum.


1488 febbraio 18

(ST) (2) Ego Petrus de Mafeis civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius et curie episcopalis Vercellensis secretarius, habitans Vercellis in vicinia seu parrochia Sancti Bernardi, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini currente millesimo quadrigentesimo octogesimo octavo, die decima octava mensis februarii et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus appositione in fidem et testimonium premissorum (3).


1488 gennaio 18

(ST) (4) Ego Iohannes  (5) Bertholomeus de Tizonibus, filius condam domini Georgii de Tizonibus, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia Sancti Stephani de Monasterio, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini currente millesimo quadringentesimo octuagesimo octavo, die decima octava mensis ianuari, et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mey tabellionatus appositione in fidem et testimonium premissorum (6).


1488 gennaio 18

(ST) (7) Ego Iohannes Blaxius de Pectenatis, filius spectabilis legum doctoris domini Anthonii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia seu parochia ecclesie Sancti Donati, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini currente millesimo quatricentesimo octuagessimo octavo, die decimo octavo mensis ianuarii et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mey tabellionatus apposicione in fidem et testimonium premissorum.


1491 aprile 28

(ST) (8) Ego Iohanes Iacobus de Raspis, filius condam domini Dominici, habitans in vicinia (9) Sancti Thome de Vercellis, intravi colegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini millesimo quatricentesimo nonagessimo primo, die vero vigessima octava mensis aprilis et ideo hic in matricula notariorum me subscripsi cum appositione signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.

(1) A fianco del segno di tabellionato, presso il margine superiore: "Decessit ab hoc seculo".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Diem suum clausit extremum".
(3) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(4) Sotto il segno di tabellionato, molto sbiadita:
"Decessit anno 1526 et sepultus in Sancto Francisco".
(5)  Il nome, abbreviato in "Io", fu aggiunto forse posteriormente.
(6) La sottoscrizione termina con un segno chiudiriga.
(7) Sotto il segno di tabellionato:
"[Dece]ssit de anno 1492, die vigessima nona iunii".
(8) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit 1520, cuius cadaver humatum est in ecclesia Sancti Pauli Vercellarum".
(9) Nel testo "vitinia".

Liber Matriculae
Scrineum