c.29 r

1507 novembre 10

(ST) (1) Ego Iohannes Dominicus de Lonate, filius domini Guillelmi, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in vicinia Sancti Salvatoris dicte civitatis, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum sub anno domini millesimo quingentesimo septimo, inditione decima, die vero decima mensis novembris et signum meum tabellionatus manu mea propria in presenti matricula notariorum scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus.


1507 novembre 12

(ST) (2) Ego Bartolomeus, filius condam Henrioti de Bertonis de Olcenengo, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancti Thome habitans, de anno domini currente millesimo quingentesimo septimo, indictione decima, die vero duodecima mensis novembris collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem Henricum de Balbis recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1506 luglio 23

(ST) (3) Ego Georgius, filius condam Iacobi de Bulgaro, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancti Iuliani habitans, de anno domini currente millesimo quingentesimo sexto, indicione nona, die vigessimotertio mensis iulii collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem Henrichum de Balbis recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1507 novembre 12

(ST) (4) Ego Karolus, filius condam Iohannis Antonii (5) de Ranzo refrandarii Vercellarum, publicus appostolica et imperiali autoritatibus notarius Vercellensis, habitans in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sanctii Laurentii, de anno domini currente millesimo quingentesimo septimo, indictione decima, die vero duodecima mensis novembris collegium nottariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem Henricum de Balbis recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1508 dicembre 19

(ST) (6) Ego Franciscus de Comerro ex nobilibus Arborii, filius nobilis Carolini, publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in loco Arborii iurisdictionis Vercellarum, intravi collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum sub anno Domini millesimo quingentesimo octavo, indictione undecima, [die] vero decima nona mensis decembris et signum meum tabellionatus manu mea propria in p[resenti matricula] notariorum scripsi et me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem premissorum (7).

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1524 decessit tempore pestis".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Mortuus est et sepultus in ecclesia Sancti Augustini".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "1531, die 23 iunii, summo mane in rovelino castri loci Bulgari fuit occisus".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1539".
(5)  Nel testo "Anctoni".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1538, die quintadecima iulii sua morte".
(7) La sottoscrizione in alcuni punti molto sbiadita.

Liber Matriculae
Scrineum