c. 29 v

1508 ottobre 20

(ST) (1) Ego Iohannes Antonius de Biamino de Arborio, filius nobilis Biamini, habitans in villa Arborii iurisdictionis Vercellarum, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis de anno domini currente millesimo quingentesimo octavo, indictione undecima, die vero vigessimo mensis octobris collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento superinde confecto et per nobilem Henrichum de Balbis recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula manu propria hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium veritatis premissorum.


1508 dicembre 18

(ST) (2) Ego Gabriel de Ticionibus, filius nobilis domini Iohannis Bertholomei, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia seu parrochia Sancti Iuliani, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno domini currente millesimo quingentesimo octavo, indictione undecima, die decima octava mensis decembris et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum mei soliti signi tabellionatus appositione in fidem et testimonium premissorum.


1504 gennaio 25

(ST) (3) Ego Iohannes de Rogerio, filius egregii Guideti de Rogerio de Arborio, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia seu parochia ecclesie Sancte Marie Maioris, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno millesimo quingentesimo quarto, inditione septima, die vigesimaquinta mensis ianuarii et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.


1509 agosto 23

(ST) (4) Ego Franciscus de Ugaciis, filius condam nobilis domini Valini (5), publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia Sancte Marie Maioris, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini currente millesimo quingentesimo nono, indicione duodecima, die vigesima tertia mensis augusti et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.


1511 aprile 7

(ST) (6) Ego Ardizonus, filius nobilis Iohannis Ludovici (7) de Cagnolis, publicus imperiali auctoritate notarius, habitans Vercellis in vicinia Sancti Laurentii, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno millesimo quingentesimo undecimo, indicione quinta decima, die septima mensis aprilis et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabelionatus in fidem et testimonium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit anno 1548, die 27 octobris sua morte. Guillelmus de Lonate sacrista".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1534".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "1524 decessit tempore pestis".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit anno millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto, die vigesimo quinto ianuarii, in nocte sequenti".
(5) "filius condam domini Valini" scritto sopra il rigo e inserito mediante segno di richiamo.
(6) Sotto il segno di tabellionato, leggibile con l´ausilio della lampada di Wood: "1551, die 26 iunii decessit sua morte"; pių in basso la nota č ripetuta da mano pių tarda.
(7) "filius nobilis Iohannis Ludovici" scritto sopra il rigo e inserito mediante segno di richiamo.

Liber Matriculae
Scrineum