c. 30 r (1)

Yesus

1511 agosto 29

(ST) (2) Ego Andreas de Cogna, filius condam Vercellini de Sandiliano, habitans in vicinia Sancti Laurentii civitatis Vercellarum, publicus imperiali ducalique Sabaudie auctoritatibus notarius admissus fui in collegio dominorum notariorum civitatis Vercellarum de anno domini currente millessimo quingentessimo undecimo, indictione quartadecima, die veneris vigessima nona mensis augusti et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.


1500 maggio 20

(ST) (3) Ego Franciscus de Tizionibus, filius domini Benedicti, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Iuliani eiusdem civitatis, publicus imperiali auctoritate notarius collegium notariorum predicte civitatis Vercellarum de anno domini currente millesimo quingentesimo, inditione tercia, die vigesimo mensis may intravi et in eo assumptus fui et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mey tabellionatus appositione in fidem et testimonium omnium premissorum.


1511 maggio 8

(ST) (4) Ego Guillelmus de Rubeis, filius nobilis Bartholomey, civis Vercellarum, habitans in vicinia Sancti Thome eiusdem civitatis, publicus imperiali auctoritate notarius (5) collegium notariorum predicte civitatis Vercellarum de anno domini currente millesimo quingentesimo undecimo, indictione quartadecima, die octavo mensis may intravi et in eo assumptus fui et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium omnium premissorum.


1505 giugno 22

(ST) (6) Ego Iohannes Baptista de Montalentis de Carexana, filius condam egregii Petri, publicus imperiali auctoritate notarius (7) colegium notariorum predicte civitatis Vercellarum de anno domini currente millesimo quingentessimo quinto, indicione octava, die vigesima secunda (8) mensis iunii intravi et in eo assumptus fui et ideo hic manu propria in presenti matrichula me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium omnium premissorum.


1505 giugno 22

(ST) (9) Ego Iohannes Ambroxius, filius condam domini Iacobi de Bulgaro, publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia Sancti Iuliani civitatis Vercellarum, collegium notariorum predicte civitatis Vercellarum de anno domini currente millesimo quingentesimo, indictione tercia, die vigesimo mensis may intravi et in eo assumptus fui et admissus et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mey tabellionatus appositione in fidem premissorum.

(1) La c. 30 manca in basso di una striscia di pergamena alta circa 4,5-5 cm: essa recava certamente sul verso una sottoscrizione, di cui restano tracce minime.
(2) Sotto il segno di tabellionato:
"1533 vigilia nativitatis domini Iesu Christi sua morte decessit".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1541, de mense septembris sua morte".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit anno 1524 tempore pestis in Carexana".
(5) "notarius" aggiunto nellŽinterlineo.
(6) Sotto il segno di tabellionato: "1524 decessit tempore pestis".
(7) "notarius" aggiunto a margine.
(8) "vigesima secunda" aggiunto da mano posteriore nello spazio lasciato in bianco.
(9) Sotto il segno di tabellionato: "1530, die 25 <25 aggiunto sopra il rigo> mensis martii decessit sua morte".

Liber Matriculae
Scrineum