c. 30 v (1)

149* *** ***

(ST) (2) Ego Gaspar de Monticello publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans Vercellis in vicinia seu parochia ecclesie Sancti Laurentii (3), intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno millesimo quatricentesimo nonagesimo ***, indicione ***, die *** mensis ***, prout constat instrumento recepto per nobilem Henrichum de Balbis notarium publicum Vercellensem, et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabelionatus in fidem et testimonium premissorum.


1512 novembre 3

(ST) (4) Ego Iohannes Franciscus, filius spectabilis iuris utriusque doctoris domini Iohannis de Arona, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis de anno domini millesimo quingentesimo duodecimo, indictione quintadecima, die tertia mensis novembris collegium notariorum dicte civitatis intravi et in eo assumptus fui, prout constat instrumento superinde confecto et per egregium Augustinum Zanini de Guideto de Gislarengo recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis omnium premissorum.


1503 luglio 13

(ST) (5) Ego Iohannes Franciscus, filius condam domini Augustini de Lonate, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis de anno domini millesimo quingentesimo tercio, indicione sexta, die tercia decima mensis iullii colegium notariorum dicte civitatis intravi et in eo assumptus fui, prout constat instrumento superinde confecto et (6) per nobilem Eusebium de Calvis recepto, et ideo in presenti notariorum colegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium veritatis omnium premissorum.


1500 *** ***

(ST) Ego Paulus, filius domini Petri de Mafeis civis et curie episcopalis Vercellensis secretarii, publicus auctoritate (7) notarius, habitans Vercellis in parochia Sancti Bernardi, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno domini currente millesimo quingentesimo, die vero *** mensis ***, et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mei tabelionatus appositione in fidem et testimonium premissorum.

(1) Cfr. la nota a c. 30 r: la carta 30 manca in basso di una striscia di pergamena.
(2) Sotto il segno di tabellionato:
"1524 tempore pestis decessit".
(3) "Laurentii" ripetuto nel testo.
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit 1552, de mense septembris".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1534".
(6) Segno tachigrafico per "et" aggiunto nell´interlineo.
(7) Coś nel testo, senza il consueto "imperiali".

Liber Matriculae
Scrineum