c. 31 r

1512 novembre 18

(ST) (1) Ego Iohannes Anthonius de Guaschonibus, filius nobilis Iohannis Pauli, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in vicinia seu parochia Sancti Donati, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno domini currente millesimo quingentesimo duodecimo, indictione quintadecima, die decima octava mensis novembris, prout constat publico instrumento recepto per egregium Augustinum Zanini de Guideto de Gislarengo, et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus appositione in fidem et testimonium premissorum.


15** *** ***

(ST) (2) Ego Marchus, filius condam nobilis Andree de Advocatis Olcenengi, publicus imperiali auctoritate notarius, habitans in dicto loco Olcenengi, intravi collegium dominorum notariorum civitatis Vercellarum de anno domini currente millesimo quingentesimo ***, indicione ***, die *** mensis ***, prout constat publico instrumento recepto per nobilem Henrichum de Balbis notarium predicti collegii, et ideo hic manu mea propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus apposicione in fidem et testimonium premissorum.


1500 maggio 20

(ST) (3) Ego Iohannes Dionisius, filius domini Iohannis Anthonii de Mandello, publicus imperiali auctoritate notarius et civis Vercellarum, commorans in vicinea ecclesie Sancti Petri de la Ferla dicte civitatis, intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis de anno domini millesimo quingentesimo, die vero vigessima mensis maii (4) et hoc ideo hic manu propria in presenti matricula notariorum dicti collegii subscripsi solito signo meo tabelionatus apposito in fidem et robur premissorum.


1505 giugno ***

(ST) (5) Ego Dionysius de Dionysiis, filius domini Iohannis Petri de Dionysiis Caresane, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, habitans in dicto loco Caresane, intravi collegium dominorum notariorum civitatis Vercellensis de anno domini millesimo quingentessimo quinto, indictione octava, die *** mensis iunii et ideo hic manu propria in presenti matricula notariorum dicti collegii me subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus apposicione in fidem premissorum.


1514 dicembre 1

(ST) (6) Ego Rolandus, filius condam domini Benedicti de Ticionibus, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius, commorans in vicinia Sancti Iuliani civitatis Vercellarum, de anno domini millesimo quingentesimo decimo quarto, indictione secunda, die prima mensis decembris, prout constat publico instrumento recepto per ser Augustinum Zanini de Guideti de Gislarengo, intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus apposicione in fidem et testimonium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decesit non sua morte de anno 1540, de mense aprilis". La nota termina con un segno chiudiriga.
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Migravit ab hoc seculo de anno 1528, die *** mensis ***".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit 1555".
(4)  "die vero ... maii" aggiunto su spazio bianco da mano posteriore.
(5) Sotto il segno di tabellionato: "1524 tempore pestis decessit".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "1535 decessit".

Liber Matriculae
Scrineum