c. 31 v

1515 gennaio 4

(ST) (1) Et ego Georgius, filius condam domini Petri Antonii de Advocatis et tum domini Vallorboyti, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius de anno Domini millesimo quingentesimo decimo quinto, indicione tercia, die quarta mensis ianuarii collegium dominorum notariorum civitatis Vercellarum intravi et in eo asumptus fui, prout constat instrumento superinde confecto per egregium Augustinum Guideti de Gislarengo notarium publicum Vercellensem, et ideo in presenti notariorum collegiatorum matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium omnium et singulorum (2) veritatis premissorum.


1511 aprile 8

(ST) (3) Et ego Iohannes Iacobus de Arborio, filius egregii Iohannis causidici et civis Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancte Marie Maioris moram trahens, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini millesimo quingentesimo undecimo, indictione quartadecima, die vero octava mensis aprilis et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mey tabellionatus appositione in fidem et testimonium premissorum.


1515 novembre 16

(ST) (4) Et ego Hieronimus de Ranzo, filius condam egregii domini Iohannis Bartholomei iuris utriusque doctoris et civis Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia Sancti Laurentii habitans, intravi collegium dominorum notariorum civitatis Vercellarum de anno domini millesimo quingentesimo decimo quinto, indictione tertia, die decima sexta mensis novembris, prout constat instrumento superinde confecto per egregium Augustinum Guideti de Gislarengo notarium publicum Vercellensem, et ideo manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus appositione in fidem et veritatis testimonium premissorum.


1515 gennaio 5

(ST) (5) Et ego Iohannes Baptista de Gislarengo, filius egregii Augustini notarii et civis Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancte Marie Maioris moram trahens, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno millesimo (6) quingentesimo decimoquinto, indictione tertia, die vero quinta mensis ianuarii et ideo hic manu propria in presenti matricula me subscripsi cum soliti signi mey tabelionatus appositione in fidem et testimonium premissorum.


1515 luglio 18

(ST) (7) Et ego Iohannes Petrus de Pessinis, filius quondam egregii Antonii notarii et civis Vercellensis, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia ecclesie Sancti Bernardi moram trahens, intravi collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum de anno millesimo quingentesimo decimo quinto, indicione tercia, die vero decima octava mensis iullii et ideo hic manu propria in presenti matrichula me subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabelionatus in fidem et testimonium omnium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "1524 tempore pestis decessit".
(2) Nel testo "singlorum".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "1524 decessit tempore pestis".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "1561 decessit de mense decembris. Mag(lio)no sacrista".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit 1555".
(6) Nel testo "milleno" con ‘ titulus´.
(7) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1524".

Liber Matriculae
Scrineum