c. 32 r

1516 maggio 20

(ST) (1) Ego Iohannes Michael, filius domini Iohannis Antonii de Pantaninis Ferni, civis Vercellensis publicusque auctoritate notarius Vercellensis, commorans in vicinia Sancti Thome dicte civitatis Vercellarum, intravi collegium dominorum notariorum eiusdem civitatis de anno domini millesimo quingentesimo decimosexto, indicione quarta, die vero vigesima mensis maii (2) ideo hic me manu propia in presenti matricula subscripsi cum appositione soliti signi meii tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.


1515 gennaio 9

(ST) (3) Ego Eusebius de Moxo, filius nobilis Andree, habitans in vicinia Sancti Stephani Parvi, publichus imperiali a<uc>toritate notarius intravi colegium dominorum notariorum civitatis Vercellarum de anno millesimo quingentesimo decimo quinto, indicione tercia, die vero nona mensis ianuari ideo hic me subscripsi cum apposicione (4) soliti signi mei tabelionatus in testimonium veritatis.


1519 novembre 21

(ST) (5) Ego Baldesar, filius nobilis Nicolai de Monticello, civis Vercellarum, habitans in predicta civitate Vercellarum in vicinia Sancti Laurentii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis de anno domini currente millesimo quingentesimo decimo nono, indictione septima, die vero vigesima prima mensis novembris collegium dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum intravi et in eo asumptus fui, prout constat publico instrumento recepto per egregium Augustinum de Gislarengo, et ideo in presenti matricula dominorum notariorum collegiatorum eiusdem civitatis propria manu hic me subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.


1520 agosto 14

(ST) (6) Ego Gualterius, filius condam nobilis Pantaleonis de Advocatis Bene, civis Vercellarum publicus imperiali et ducali sabaudie auctoritatibus notarius Vercellensis, comorans in vicinia Sancti Laurentii (7), de anno currente millesimo quingentesimo vigesimo, indictione octava, die decima quarta mensis augusti colegium dominorum notariorum Vercellensium intravi et in eo assumptus fui, prout constat instrumento recepto per egregium dominum Augustinum de Gislarengo, ideo hic me propria manu subscripsi cum appositione soliti signi mey tabelionatus in fidem premissorum.


1519 dicembre 6

(ST) (8) Ego Iohannes Francischus, filius condam nobilis domini Bernardini de Salomonibus, civis Vercellarum, habitans in predicta civitate Vercellarum in vicinia Sancte Marie Maioris, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis de anno Domini sumpto millesimo quingentessimo decimo nono, indicione septima, die sexta mensis decembris colegium dominorum notariorum predicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat publico instrumento recepto per egregium Augustinum de Gislarengo, et ideo in presenti matricula dominorum notariorum collegiatorum eiusdem civitatis propria manu hic me subscripsi cum apposicione soliti signi mey tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.

(1) Sopra il segno di tabellionato: "1516, die 20 maii fuit admissus infrascriptus Fernetus"; sotto il segno di tabellionato: "1558, die decimo novembris decessit et fuit sepultus in Sancto Paulo die undecimo novembris post vesprum <nel testo vesprus>".
(2) "Vigesima" e "maii" furono aggiunte in un secondo tempo da altra mano.
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1555", cui segue, di altra mano, "1515, 9 ianuarii Eusebius de Moxo".
(4) Nel testo  "apposisione".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "1524 decessit tempore pestis", cui segue, di altra mano, "Vercellis".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1572, de mense ***. Gis(lareng)o sacrista".
(7) "comorans in vicinia Sancti Laurentii" aggiunto a margine da altra mano.
(8) Sotto il segno di tabellionato: "1524 decessit tempore pestis".

Liber Matriculae
Scrineum