c. 32 v

1519 novembre 24

(ST) (1) Ego Hieronymus de Sonomonte de Tronzano Vercellarum civis, filius nobilis Iohannis Marie, publicus imperiali auctoritate nottarius Vercellensis, in vicinia Sancti Salvatoris habitans, collegium (2) dominorum nottariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus extiti sub anno domini currente millesimo quingentesimo decimo nono, indictione septima, die vero vigessima quarta mensis novembris, de ipsa assumptione constante publico instrumento recepto per egregium dominum (3) Augustinum de Guideto de Gislarengo nottarium publicum predicti collegii, idcircho (4) hic me manu propria subscripsi cum appositione mei tabellionatus signi soliti in fidem et testimonium omnium premissorum.


1523 aprile 1

(ST) (5) Ego Iohannes Dominicus de Maxino civis Vercellarum, filius nobilis Eusebii, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum et in vicinia Sancti Salvatoris moram trahens, intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis et in eorum numero assumptus extiti sub anno Domini currente millesimo quingentesimo vigesimo tertio, indictione undecima, die vero prima mensis aprilis, de ipsa assumptione constante publico instrumento recepto per egregium Augustinum de Guideto de Gislarengo notarium publicum predicti collegii, idcircho hic me manu propria subscripsi cum apposicione mei tabellionatus signi soliti in fidem et testimonium omnium premissorum.


1521 ottobre 25

(ST) (6) Ego Iohannes Bartholameus de Ranzo, filius condam nobilis domini Bernardini, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum in vicinia seu parrochia Sancti Laurentii moram trahens, intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis et in eorum numero assumptus extiti sub anno domini currente millesimo quingentesimo vigessimo primo, indicione nona, die vero vigesimo quinto mensis octobris (7), de ipsa assumptione constante publico instrumento recepto per egregium Augustinum de Guideto de Gislarengo notarium publicum predicti collegii, idcircho hic me manu propria subscripsi cum apposicione mey tabellionatus signi soliti in fidem et testimonium omnium premissorum.


1521 novembre 5

(ST) (8) Ego (9) Petrus Antonius de Colviniis de Palestro, filius condam domini Francisci, publicus imperiali auctoritate notarius Vercellenssis, in vicinia Sancte Marie Maioris habitans, collegium notariorum predicte civitatis intravi et in eorum numero assumptus extiti sub anno domini currente millesimo quingentesimo vigesimo primo, indicione nona, die quinta novembris, de ipsa assumptione constante publico instrumento recepto per egregium Augustinum de Guideto de Gislarengo notarium publicum predicti collegii, iccircho hic me manu propria subschripsi cum appositione mei tabellionatus [signi solliti] in fidem et testimonium omnium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de mense novembris anni 1565, die 23. Alex(andr)o sacrista".
(2) A margine, a fianco di "collegium", aggiunto da altra mano "venerandum".
(3) "dominum" aggiunto, forse in un secondo tempo, nello spazio tra parole.
(4) Nel testo "iccircho".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1570, die 12 octobris. Mag(liono) sacrista".
(6) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit morte [subitanea]".
(7) "vigesimo quinto" e "octobris" aggiunti da mano posteriore negli spazi lasciati in bianco.
(8) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1555".
(9) Nel testo, per errore, "eo".

Liber Matriculae
Scrineum