lente.jpg (2311 bytes)

c. 33 r

1525 gennaio 30

(ST) (1) Ego Ioseph de Arborio, filius condam domini Iohannis, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum in vicinia Sancte Marie Maioris moram trahens, intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis et in eorum numero assumptus extiti sub anno Domini currente millesimo quingentesimo vigesimo quinto, indicione terciadecima, die vero penultima mensis ianuarii, de ipsa assumptione constante publico instrumento per nobilem Iohannem Ambroxium de Bulgaro notarium publicum predicti collegii, idcircho hic me manu propria subscripsi cum apposicione soliti signi mei tabelionatus in fidem et testimonium omnium premissorum.


1526  aprile 7

(ST) (2) Ego Iohannes de Bondonis, filius quondam nobilis Stephani, civis Vercellarum publicus imperiali et ducali Sabaudie auctoritatibus notarius, in civitate Vercellarum et in vicinia Sancti Stephani de Monasterio habitans, de anno Domini currente millesimo quingentesimo vigesimo sexto, indictione quartadecima, die vero septima mensis aprilis collegium notariorum dicte civitatis Vercellarum intravi et in eo assumptus fui, prout constat superinde publico instrumento confecto per nobilem Iohannem Anthonium de Guaschonibus recepto, et ideo in presenti notariorum collegiatorum eiusdem civitatis matricula propria manu hic me subscripsi cum appositione soliti signi mei tabellionatus in fidem omnium premissorum.


1525 febbraio 21

(ST) (3) Ego Iohannes Augustinus de Maglono, filius domini Iohannis Iacobi, civis Vercellarum publicus imperiali auctoritate notarius Vercellensis, in civitate Vercellarum in vicinia Sancti Iacobi moram trahens, intravi collegium dominorum notariorum predicte civitatis, in eorum numero assumptus extiti sub anno Domini currente millesimo quingentessimo vigesimo quinto, die vigesimo primo mensis februarii, de ipsa assumptione constante publico instrumento per nobilem Iohannem Ambroxium de Bulgaro notarium publicum predicti collegii, idcircho hic me subscripsi manu propria cum appositione soliti signi mei tabelionatus in fidem et testimonium omnium premissorum.


1525 gennaio ***

(ST) (4) Ego Matheus Gazia de Pollono Vercellensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius et reverendorum dominorum canonicorum et capituli ecclesie Vercellensis secretarius, habitans in vicinia ecclesie prefate, intravi collegium notariorum civitatis Vercellarum de anno Domini currente millesimo quingentesimo vigesimo quinto, indicione decimatertia, die vero *** mensis ianuarii et ideo hic me manu propria in presenti matricula subscripsi cum soliti signi mei tabellionatus apposicione in fidem et testimonium premissorum.


1521 ottobre 29

(ST) (5) Ego Cesar de Augustis de Tertona civis Vercellarum, habitator in vicinia Sancte Marie Magne, filius domini Francisci, constitutus fui in collegio dominorum notariorum dicte civitatis sub anno Domini currente millesimo quingentesimo vigessimo primo, die vigessimo nono octobris, ut constat in strumento per dominum Augustinum de Gislarengo notarium dicti collegii recepto, ideo hic me subscripsi manu propria cum apposicione soliti mei signi tabellionatus in fidem et testimonium premissorum.

(1) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit non sua morte de anno 1539, de mense octobris".
(2) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1539".
(3) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit de anno 1565, de mense octobris. [M]oxo sacrista".
(4) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit non sua morte de anno 1527".
(5) Sotto il segno di tabellionato: "Decessit peste 1524".

Liber Matriculae
Scrineum